' * * * non mirum quod in curiam impetum fecisti: nihil tibi clausi 8.1.1
est. modo dic nobis qualem deum istum fieri uelis. Ἐπικούρειος
θεὸς non potest esse: οὔτε αὐτὸς πρᾶγμα ἔχει τι οὔτε ἄλλοις παρέχει.
Stoicus? quomodo potest "rotundus" esse, ut ait Varro, "sine
capite, sine praeputio"? est aliquid in illo Stoici dei, iam uideo: 5
nec cor nec caput habet. si mehercules a Saturno petisset hoc 2.1
beneficium, cuius mensem toto anno celebrauit Saturnalicius
princeps, non tulisset. illum deum <induci> ab Ioue, quem,
quantum quidem in illo fuit, damnauit incesti! Silanum enim
generum suum occidit. "oro, per <quid>?" quod sororem suam, 5
festiuissimam omnium puellarum, quam omnes Venerem
uocarent, maluit Iunonem uocare. "quare" inquit, "quaero 3.1
enim, sororem suam?" stulte, stude: Athenis dimidium licet,
Alexandriae totum. quia "Romae" inquis, "mures molas lin-
gunt", hic nobis curua corriget? quid in cubiculo suo faciat
nesci[o]et: iam "caeli scrutatur plagas". deus fieri uult? parum 5
est quod templum in Britannia habet, quod <hunc> nunc bar-
bari colunt et ut deum orant μωροῦ εὐιλάτου τυχεῖν?'
  tandem Ioui uenit in mentem, priuatis intra curiam moran- 9.1.1
tibus <senatoribus non licere> sententiam dicere nec disputare.
'ego' inquit 'p.c., interrogare uobis permiseram, uos mera ma-
palia fecistis. uolo ut seruetis disciplinam curiae. hic, qualiscum-
que est, quid de nobis existimauit?' illo dimisso primus inter- 2.1
rogatur sententiam Ianus pater. is designatus erat in kal. Iulias
postmeridianus consul, homo, quantum uia sua fert, qui semper
uidet ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω. is multa diserte, quod in foro
uiu<eb>at, dixit, quae notarius persequi non potuit et ideo non 5
refero, ne aliis uerbis ponam quae ab illo dicta sunt. multa dixit 3.1
de magnitudine deorum: non debere hunc uulgo dari honorem.
'olim' inquit 'magna res erat deum fieri: iam Fabam mimum
fecisti. itaque ne uidear in personam, non in rem dicere sen-
tentiam, censeo ne quis post hunc diem deus fiat ex his, qui 5
ἀρούρης καρπὸν ἔδουσιν aut ex his, quos alit ζείδωρος ἄρουρα. qui
contra hoc senatus consultum deus factus dictus pictusue erit,
eum dedi laruis et proximo munere inter nouos auctoratos ferulis
uapulare placet.' proximus interrogatur sententiam Diespiter 4.1
Vicae Potae filius, et ipse designatus consul, nummulariolus. hoc
quaestu se sustinebat: uendere ciuitatulas solebat. ad hunc belle
accessit Hercules et auriculam illi tetigit. censet itaque in haec
uerba: 'cum diuus Claudius et diuum Augustum sanguine con- 5.1
tingat nec minus diuam Augustam auiam suam, quam ipse
deam esse iussit, longeque omnes mortales sapientia antecellat
sitque e re publica esse aliquem qui cum Romulo possit "fer-
uentia rapa uorare", censeo uti diuus Claudius ex hac die deus sit 5
ita uti ante eum quis optimo iure factus sit, eamque rem ad
Metamorphosis Ouidi adiciendam.' uariae erant sententiae, et 6.1
uidebatur Claudius sententiam uincere. Hercules enim, qui uide-
ret ferrum suum in igne esse, modo huc modo illuc cursabat et
aiebat: 'noli mihi inuidere, mea res agitur; deinde tu si quid
uolueris, in uicem faciam: manus manum lauat.' 5