tum Hercules 'audi me' inquit 'tu desine fatuari. uenisti huc, 7.1.1
ubi mures ferrum rodunt. citius mihi uerum, ne tibi alogias
excutiam.' et quo terribilior esset, tragicus fit et ait:
    'exprome propere sede qua genitus cluas, 2.1
    hoc ne peremptus stipite ad terram accidas:
    haec claua reges saepe mactauit feros.
    quid nunc profatu uocis incerto sonas?
    quae patria, quae gens mobile eduxit caput? 5
    edissere. equidem regna tergemini petens
    longinqua regis, unde ab Hesperio mari
    Inachiam ad urbem nobile aduexi pecus,
    uidi duobus imminens fluuiis iugum,
    quod Phoebus ortu semper obuerso uidet, 10
    ubi Rhodanus ingens amne praerapido fluit
    Ararque, dubitans quo suos cursus agat,
    tacitus quietis adluit ripas uadis.
    estne illa tellus spiritus altrix tui?'
haec satis animose et fortiter, nihilo minus mentis suae non est et 3.1
timet μωροῦ πληγήν. Claudius, ut uidit uirum ualentem, oblitus
nugarum, intellexit neminem Romae sibi parem fuisse, illic non
habere se idem gratiae: gallum in suo sterquilino plurimum
posse. itaque quantum intellegi potuit, haec uisus est dicere: 'ego 4.1
te, fortissime deorum Hercule, speraui mihi adfuturum apud
alios, et si qui a me notorem petisset, te fui nominaturus, qui me
optime nosti. nam, si memoria repetis, ego eram qui tibi ante
templum tuum ius dicebam totis diebus mense Iulio et Augusto. 5
tu scis quantum illic miseriarum ego contulerim, cum causidicos 5.1
audirem diem et noctem. in quod si incidisses, ualde fortis licet tibi
uidearis, maluisses cloacas Augeae purgare: multo plus ego ster-
coris exhausi. sed quoniam uolo * * * '