| Nos quia iam initia procursusque uirtutis pa- | 3.2.pr.1 |
| tefecimus, actum ipsum persequemur, cuius ponde- | |
| rosissima uis et efficacissimi lacerti in fortitudine | |
| consistunt. | |
| DE FORTITVDINE | |
| Nec me praeterit, conditor urbis nostrae, Romule, | 5 |
| principatum hoc tibi in genere laudis adsignari opor- | |
| tere. sed patere, obsecro, uno te praecurri exemplo, | |
| cui et ipse aliquantum honoris debes, quia beneficio | |
| illius effectum est ne tam praeclarum opus tuum | |
| Roma dilaberetur. | 10 |
| Etruscis in urbem ponte sublicio inrumpenti- | 1.1 |
| bus Horatius Cocles extremam eius partem occupauit | |
| totumque hostium agmen, donec post tergum suum | |
| pons abrumperetur, infatigabili pugna sustinuit at- | |
| que, ut patriam periculo inminenti liberatam uidit, | 5 |
| armatus se in Tiberim misit. cuius fortitudinem dii | |
| immortales admirati incolumitatem sinceram ei prae- | |
| stiterunt: nam neque altitudine deiectus quassatus[ue] | |
| nec pondere armorum pressus nec ullo uerticis cir- | |
| cuitu actus, ne telis quidem, quae undique congere- | 10 |
| bantur, laesus tutum natandi euentum habuit. unus | |
| itaque tot ciuium, tot hostium in se oculos conuertit, | |
| stupentis illos admiratione, hos inter laetitiam et | |
| metum haesitantis, unusque duos acerrima pugna | |
| consertos exercitus, alterum repellendo, alterum pro- | 15 |
| pugnando distraxit. denique unus urbi nostrae tan- | |
| tum scuto suo quantum Tiberis alueo munimenti | |
| attulit. quapropter discedentes Etrusci dicere potue- | |
| runt: Romanos uicimus, ab Horatio uicti sumus. | |
| Immemorem me propositi mei Cloelia facit, | 2.1 |
| paene eadem [enim] tempestate, certe aduersus eun- | |
| dem hostem et in eodem Tiberi inclytum ausa faci- | |
| nus: inter ceteras enim uirgines obses Porsennae | |
| data hostium nocturno tempore custodiam egressa | 5 |
| equum conscendit celerique traiectu fluminis non | |
| solum obsidio se, sed etiam metu patriam soluit, | |
| uiris puella lumen uirtutis praeferendo. | |
| Redeo nunc ad Romulum, qui ab Acrone Cae- | 3.1 |
| ninensium rege ad dimicandum prouocatus, quam- | |
| quam et numero et fortitudine militum superiorem | |
| se crederet, tutiusque erat toto cum exercitu quam | |
| solum in aciem descendere, sua potissimum dextera | 5 |
| omen uictoriae corripuit. nec incepto eius fortuna | |
| defuit: occiso enim Acrone fusisque hostibus opima | |
| de eo spolia Ioui Feretrio retulit. hactenus istud, | |
| quia publica religione consecrata uirtus nulla priuata | |
| laudatione indiget. | 10 |
| Ab Romulo proximus Cornelius Cossus eidem | 4.1 |
| deo spolia consecrauit, cum magister equitum ducem | |
| Fidenatium in acie congressus interemisset. magnus | |
| initio huiusce generis inchoatae gloriae Romulus: | |
| Cosso quoque multum adquisitum est, quod imitari | 5 |
| Romulum ualuit. | |
| Ne M. quidem Marcelli memoriam ab his | 5.1 |
| exemplis separare debemus, in quo tantus uigor animi | |
| fuit, ut apud Padum Gallorum regem ingenti exer- | |
| citu stipatum cum paucis equitibus inuaderet, quem | |
| protinus obtruncatum armis exuit eaque Ioui Fere- | 5 |
| trio dicauit. | |
| Eodem et uirtutis et pugnae genere usi sunt | 6.1 |
| T. Manlius Torquatus et Valerius Coruinus et Aemi- | |
| lianus Scipio. hi etiam ultro prouocatos hostium | |
| duces interemerunt, sed quia sub alienis auspiciis | |
| rem gesserant, spolia Ioui Feretrio non posuerunt | 5 |
| consecranda. | |
| Idem Scipio Aemilianus, cum in Hispania sub | |
| Lucullo duce militaret atque Intercatia, praeualidum | |
| oppidum, circumsederetur, primus moenia eius con- | |
| scendit. neque erat in eo exercitu quisquam aut no- | 10 |
| bilitate aut animi indole aut futuris actis, cuius | |
| magis saluti parci et consuli deberet. sed tunc cla- | |
| rissimus quisque iuuenum pro amplificanda et tuenda | |
| patria plurimum laboris ac periculi sustinebat, de- | |
| forme sibi existimans, quos dignitate praestaret, ab | 15 |
| his uirtute superari. ideoque Aemilianus hanc mili- | |
| tiam aliis propter difficultatem uitantibus sibi de- | |
| poposcit. | |
| Magnum inter haec fortitudinis exemplum an- | 7.1 |
| tiquitas offert. Romani Gallorum exercitu pulsi, cum | |
| se in Capitolium et in arcem conferrent, inque his | |
| collibus morari omnes non possent, necessarium con- | |
| silium in plana parte urbis relinquendorum senio- | 5 |
| rum ceperunt, quo facilius iuuentus reliquias imperii | |
| tueretur. ceterum ne illo quidem tam misero tamque | |
| luctuoso tempore ciuitas nostra uirtutis suae oblita | |
| est: defuncti enim honoribus apertis ianuis in curu- | |
| libus sellis cum insignibus magistratuum, quos ges- | 10 |
| serant, sacerdotiorumque, quae erant adepti, con- | |
| sederunt, ut et ipsi in occasu suo splendorem et | |
| ornamenta praeteritae uitae retinerent et plebi ad | |
| fortius sustinendos casus suos * * * . uenerabilis eo- | |
| rum aspectus primo hostibus fuit et nouitate rei | 15 |
| et magnificentia cultus et ipso audaciae genere com- | |
| motis. sed quis dubitaret quin et Galli et uictores | |
| illam admirationem mox in risum et in omne contu- | |
| meliae genus conuersuri essent? non expectauit igi- | |
| tur hanc iniuriae maturitatem M. Atilius, uerum | 20 |
| barbam suam permulcenti Gallo scipionem uehementi | |
| ictu capiti inflixit eique propter dolorem ad se occi- | |
| dendum ruenti cupidius corpus obtulit. capi ergo | |
| uirtus nescit, patientiae dedecus ignorat, fortunae | |
| succumbere omni fato tristius ducit, noua et speciosa | 25 |
| genera interitus excogitat, si quisquam interit, qui | |
| sic extinguitur. | |
| Reddendus est nunc Romanae iuuentuti debi- | 8.1 |
| tus gloriae titulus, quae C. Sempronio Atratino con- | |
| sule cum Volscis apud Verruginem parum prospere | |
| dimicante, ne acies nostra iam inclinata propellere- | |
| tur, equis delapsa se ipsa <centuriauit atque in> hostium | 5 |
| exercitum inrupit. quo demoto proximum tumulum | |
| occupauit effecitque ut omnis Volscorum conuersus | |
| impetus legionibus nostris ad confirmandos animos | |
| salutare laxamentum daret. itaque, cum iam de tro- | |
| paeis statuendis cogitarent, proelium nocte dirimente | 10 |
| uictoresne an uicti discederent incerti abierunt. | |
| Strenuus ille quoque flos ordinis equestris, | 9.1 |
| cuius mira uirtute Fabius Maximus Rullianus magi- | |
| ster equitum bello, quod aduersus Samnites gereba- | |
| tur, male commissi proelii crimine leuatus est: nam- | |
| que Papirio Cursore propter auspicia repetenda in | 5 |
| urbem proficiscente castris praepositus ac uetitus in | |
| aciem exercitum ducere, nihilo minus manus cum | |
| hoste, sed tam infeliciter quam temere conseruit: | |
| procul enim dubio superabatur. ceterum optimae | |
| indolis iuuentus detractis equorum frenis uehementer | 10 |
| eos calcaribus stimulatos in aduersos Samnites egit | |
| obstinataque animi praesentia extortam manibus ho- | |
| stium uictoriam et cum ea spem maximi ciuis [Rul- | |
| liani] patriae restituit. | |
| Qualis deinde roboris illi milites, qui uehe- | 10.1 |
| menti ictu remorum concitatam fuga Punicam <classem | |
| nantes lubricis pelagi quasi cam>porum firmitate pe- | |
| dites in litus retraxerunt? | |
| Eiusdem temporis et notae miles, qui Can- | 11.1 |
| nensi proelio, quo Hannibal magis uires Romanorum | |
| contudit quam animos fregit, cum ad retinenda arma | |
| inutiles uulneribus manus haberet, spoliare se co- | |
| nantis Numidae ceruicem conplexus os naribus et | 5 |
| auribus corrosis deforme reddidit inque plenis ul- | |
| tionis morsibus expirauit. sepone iniquum pugnae | |
| euentum, quantum interfectore fortior interfectus! | |
| Poenus enim in uictoria obnoxius morienti solacio | |
| fuit, Romanus in ipso fine uitae uindex sui extitit. | 10 |
| Militis hic in aduerso casu tam egregius ui- | 12.1 |
| rilis animus, quem relaturus sum imperatoris: P. | |
| enim Crassus cum Aristonico bellum in Asia gerens | |
| a Thracibus, quorum is magnum numerum in prae- | |
| sidio habebat, inter Elaeam et Zmyrnam exceptus, | 5 |
| ne in dicionem eius perueniret, dedecus arcessita | |
| ratione mortis effugit: uirgam enim, qua ad regen- | |
| dum equum usus fuerat, in unius barbari oculum di- | |
| rexit. qui ui doloris accensus latus Crassi sica con- | |
| fodit, dumque se ulciscitur, Romanum imperatorem | 10 |
| maiestatis amissae turpitudine liberauit. ostendit | |
| fortunae Crassus quam indignum uirum tam graui | |
| contumelia adficere uoluisset, quoniam quidem in- | |
| iectos ab ea libertati suae miserabiles laqueos pru- | |
| denter pariter ac fortiter rupit donatumque se iam | 15 |
| Aristonico dignitati suae reddidit. | |
| Eodem mentis proposito usus est Scipio <Me- | 13.1 |
| tellus>: namque infeliciter Cn. Pompei generi sui de- | |
| fensis in Africa partibus classe Hispaniam petens, | |
| cum animaduertisset nauem, qua uehebatur, ab hosti- | |
| bus captam, gladio praecordia sua transuerberauit, | 5 |
| ac deinde prostratus in puppi quaerentibus Caesa- | |
| rianis militibus ubinam esset imperator respondit | |
| 'imperator se bene habet', tantumque eloqui ualuit, | |
| quantum ad testandam animi fortitudinem aeternae | |
| laudi satis erat. | 10 |
| Tui quoque clarissimi excessus, Cato, Vtica | 14.1 |
| monumentum est, in qua ex fortissimis uulneribus | |
| tuis plus gloriae quam sanguinis manauit: si quidem | |
| constantissime in gladium incumbendo magnum ho- | |
| minibus documentum dedisti, quanto potior esse | 5 |
| debeat probis dignitas sine uita quam uita sine | |
| dignitate. | |
| Cuius filia minime muliebris animi. quae, cum | 15.1 |
| Bruti uiri sui consilium, quod de interficiendo cepe- | |
| rat Caesare, ea nocte, quam dies taeterrimi facti | |
| secutus est, cognosset, egresso cubiculum Bruto cul- | |
| tellum tonsorium quasi unguium resecandorum causa | 5 |
| poposcit eoque uelut forte elapso se uulnerauit. cla- | |
| more deinde ancillarum in cubiculum reuocatus Bru- | |
| tus obiurgare eam coepit, quod tonsoris praeripuisset | |
| officium. cui secreto Porcia 'non est hoc' inquit | |
| 'temerarium factum meum, sed in tali statu nostro | 10 |
| amoris mei erga te certissimum indicium: experiri | |
| enim uolui, si tibi propositum parum ex sententia | |
| cessisset, quam aequo animo me ferro essem inter- | |
| emptura'. | |
| Felicior progenie sua superior Cato, a quo | 16.1 |
| Porciae familiae principia manarunt. qui cum ab | |
| hoste in acie uehementer † paruulo peteretur, uagina | |
| gladius eius elapsus decidit. quem subiectum proe- | |
| liantium globo atque undique hostilibus pedibus cir- | 5 |
| cumdatum postquam abesse sibi animaduertit, adeo | |
| constanti animo in suam potestatem redegit, ut illum | |
| non periculo oppressus rapere, sed metu uacuus su- | |
| mere uideretur. quo spectaculo adtoniti hostes po- | |
| stero die ad eum supplices pacem petentes uenerunt. | 10 |
| Togae quoque fortitudo militaribus operibus | 17.1 |
| inserenda est, quia eandem laudem foro atque castris | |
| edita meretur. cum Ti. Gracchus in tribunatu pro- | |
| fusissimis largitionibus fauore populi occupato rem | |
| publicam oppressam teneret palamque dictitaret in- | 5 |
| terempto senatu omnia per plebem agi debere, in | |
| aedem Fidei Publicae conuocati patres conscripti a | |
| consule Mucio Scaeuola quidnam in tali tempestate | |
| faciendum esset deliberabant, cunctisque censenti- | |
| bus ut consul armis rem publicam tueretur, Scaeuola | 10 |
| negauit se quicquam ui esse acturum. tum Scipio | |
| Nasica, 'quoniam' inquit 'consul, dum iuris ordinem | |
| sequitur, id agit, ut cum omnibus legibus Romanum | |
| imperium corruat, egomet me priuatus uoluntati | |
| uestrae ducem offero', ac deinde laeuam manum <im>a | 15 |
| parte togae circumdedit sublataque dextra procla- | |
| mauit: 'qui rem publicam saluam esse uolunt me | |
| sequantur', eaque uoce cunctatione bonorum ciuium | |
| discussa Gracchum cum scelerata factione quas me- | |
| rebatur poenas persoluere coegit. | 20 |
| Item, cum tr. pl. Saturninus et praetor Glaucia | 18.1 |
| et Equitius designatus tr. pl. maximos in ciuitate | |
| nostra seditionum motus excitauissent, nec quisquam | |
| se populo concitato opponeret, primum M. Aemilius | |
| Scaurus C. Marium consulatum sextum gerentem | 5 |
| hortatus est ut libertatem legesque manu defenderet | |
| protinusque arma sibi adferri iussit. quibus allatis | |
| ultima senectute confectum et paene dilapsum cor- | |
| pus induit spiculoque innixus ante fores curiae con- | |
| stitit ac paruulis et extremis spiritus reliquiis ne res | 10 |
| publica expiraret effecit: praesentia enim animi sui | |
| senatum et equestrem ordinem ad uindictam exigen- | |
| dam inpulit. | |
| Sed ut armorum togaeque prius, nunc etiam | 19.1 |
| siderum clarum decus, diuum Iulium, certissimam | |
| uerae uirtutis effigiem, repraesentemus, cum innu- | |
| merabili multitudine et feroci impetu Neruiorum in- | |
| clinari aciem suam uideret, timidius pugnanti militi | 5 |
| scutum detraxit eoque tectus acerrime proeliari coe- | |
| pit. quo facto fortitudinem per totum exercitum | |
| diffudit labentemque belli fortunam diuino animi | |
| ardore restituit. idem alio proelio legionis Martiae | |
| aquiliferum ineundae fugae gratia iam conuersum | 10 |
| faucibus conprehensum in contrariam partem † de- | |
| traxit dexteramque ad hostem tendens 'corsum tu' | |
| inquit 'abis? illic sunt cum quibus dimicamus'. et | |
| manibus quidem unum militem, adhortatione uero | |
| tam acri omnium legionum trepidationem correxit | 15 |
| uincique paratas uincere docuit. | |
| Ceterum ut humanae uirtutis actum exequa- | 20.1 |
| mur, cum Hannibal Capuam, in qua Romanus exer- | |
| citus erat, obsideret, Vibius Accaus Paelignae co- | |
| hortis praefectus uexillum trans Punicum uallum | |
| proiecit, se ipsum suosque conmilitones, si signo | 5 |
| hostes potiti essent, execratus, et ad id petendum | |
| subsequente cohorte primus impetum fecit. quod ut | |
| Valerius Flaccus tribunus tertiae legionis aspexit, | |
| conuersus ad suos 'spectatores' inquit, 'ut uideo, | |
| alienae uirtutis huc uenimus, sed absit istud dedecus | 10 |
| a sanguine nostro, ut Romani gloria cedere Latinis | |
| uelimus. ego certe aut speciosam optans mortem aut | |
| felicem audaciae exitum uel solus procurrere para- | |
| tus sum'. his auditis Pedanius centurio conuulsum | |
| signum dextra retinens 'iam hoc' inquit 'intra ho- | 15 |
| stile uallum mecum erit: proinde sequantur qui id | |
| capi nolunt', et cum eo in castra Poenorum inrupit | |
| totamque secum traxit legionem. ita trium hominum | |
| fortis temeritas Hannibalem, paulo ante spe sua Ca- | |
| puae potitorem, ne castrorum quidem suorum poten- | 20 |
| tem esse passa est. | |
| Quorum uirtuti nihil cedit Q. Occius, qui | 21.1 |
| propter fortitudinem Achilles cognominatus est: nam | |
| ut reliqua eius opera non exequar, abunde tamen | |
| duobus factis, quae relaturus sum, quantus bellator | |
| fuerit cognoscetur. Q. Metello consuli legatus in | 5 |
| Hispaniam profectus, Celtibericum sub eo bellum | |
| gerens, postquam cognouit a quodam gentis huius | |
| iuuene se ad dimicandum prouocari—erat autem | |
| illi forte prandendi gratia posita mensa—, relicta ea | |
| arma sua extra uallum deferri equumque educi clam | 10 |
| iussit, ne a Metello inpediretur, et illum Celtiberum | |
| insolentissime obequitantem consectatus interemit | |
| detractasque corpori eius exuuias ouans laetitia in | |
| castra retulit. idem Pyrresum nobilitate ac uirtute | |
| omnes Celtiberos praestantem, cum ab eo in certa- | 15 |
| men pugnae deuocatus esset, succumbere sibi coegit. | |
| nec erubuit flagrantissimi pectoris iuuenis gladium | |
| ei suum et sagulum utroque exercitu spectante tra- | |
| dere. ille uero etiam petiit ut hospitii iure inter se | |
| iuncti essent, quando inter Romanos et Celtiberos | 20 |
| pax foret restituta. | |
| Ne Acilium quidem praeterire possumus, qui, | 22.1 |
| cum decumae legionis miles pro C. Caesaris partibus | |
| maritima pugna proeliaretur, abscisa dextra, quam | |
| Massiliensium naui iniecerat, laeua puppim adpre- | |
| hendit nec ante dimicare destitit quam captam pro- | 5 |
| fundo mergeret. quod factum parum iusta notitia | |
| patet. at Cynaegirum Atheniensem simili pertina- | |
| cia in consectandis hostibus usum uerbosa cantu | |
| laudum suarum Graecia omnium saeculorum memo- | |
| riae litterarum praeconio inculca<ui>t. | 10 |
| Classicam Acilii gloriam terrestri laude M. | 23.1 |
| Caesius Scaeua eiusdem imperatoris centurio sub- | |
| secutus est: cum pro castello enim, cui praepositus | |
| erat, dimicaret, Gnaeique Pompei praefectus Iustu- | |
| leius summo studio et magno militum numero ad † | 5 |
| eum capiendum niteretur, omnes, qui propius acces- | |
| serant, interemit ac sine ullo regressu pedis pugnans | |
| super ingentem stragem, quam ipse fecerat, conruit. | |
| cuius capite, umero, femine saucio, oculo eruto, scu- | |
| tum c et xx ictibus perfossum apparuit. talis in ca- | 10 |
| stris diui Iuli disciplina milites aluit, quorum alter | |
| dextera, alter oculo amisso hostibus inhaesit, ille | |
| post hanc iacturam uictor, hic ne hac quidem iactura | |
| uictus. | |
| Tuum uero, Scaeui, inexuperabilem spiritum in | 15 |
| utra parte rerum naturae admiratione prosequar ne- | |
| scio, quoniam excellenti uirtute dubium reliquisti | |
| inter undasne pugnam fortiorem edideris an in terra | |
| uocem miseris: bello namque, quo C. Caesar non | |
| contentus opera sua litoribus Oceani claudere Bri- | 20 |
| tannicae insulae caelestis iniecit manus, cum quat- | |
| tuor conmilitonibus rate transuectus in scopulum | |
| uicinum insulae, quam hostium ingentes copiae ob- | |
| tinebant, postquam aestus regressu suo spatium, quo | |
| scopulus et insula diuidebantur, in uadum transitu | 25 |
| facile redegit, ingenti multitudine barbarorum ad- | |
| fluente, ceteris rate ad litus regressis solus immo- | |
| bilem stationis gradum retinens, undique ruentibus | |
| telis et ab omni parte acri studio ad te inuadendum | |
| nitentibus, quinque militum diurno proelio suffectura | 30 |
| pila una dextera hostium corporibus adegisti. ad | |
| ultimum destricto gladio audacissimum quemque | |
| modo umbonis inpulsu, modo mucronis ictu depel- | |
| lens hinc Romanis, illinc Britannicis oculis incre- | |
| dibili, nisi cernereris, spectaculo fuisti. postquam | 35 |
| deinde ira ac pudor cuncta conari fessos coegit, tra- | |
| gula femur traiectus saxique pondere ora contusus, | |
| galea iam ictibus discussa et scuto crebris foramini- | |
| bus absumpto, profundo te credidisti ac duabus | |
| loricis onustus inter undas, quas hostili cruore infe- | 40 |
| ceras, enasti, uisoque imperatore armis non amissis, | |
| sed bene inpensis, cum laudem mere<re>ris, ueniam | |
| petisti, <quod sine scuto redisses,> magnus proelio, sed | |
| maior disciplinae militaris memoria. itaque ab optimo | |
| uirtutis aestimatore cum facta tum etiam uerba tua | 45 |
| centurionatus honore d<on>ata sunt. | |
| Sed quod ad proeliatorum excellentem for- | 24.1 |
| titudinem adtinet, merito L. Sicci Dentati comme- | |
| moratio omnia Romana exempla finierit, cuius opera | |
| honoresque operum ultra fidem ueri excedere iudi- | |
| cari possent, nisi ea certi auctores, inter quos M. | 5 |
| Varro, monumentis suis testata esse uoluissent. quem | |
| centies et uicies in aciem descendisse tradunt, eo | |
| robore animi atque corporis utentem, ut maiorem | |
| semper uictoriae partem traxisse uideretur: sex et | |
| xxx spolia ex hoste retulisse, quorum in numero | 10 |
| octo fuisse <eorum>, cum quibus inspectante utroque | |
| exercitu ex prouocatione dimicasset, xiiii ciues ex | |
| media morte raptos seruasse, v et xl uulnera pectore | |
| excepisse, tergo cicatricibus uacuo: nouem trium- | |
| phales imperatorum currus secutum, totius ciuitatis | 15 |
| oculos in se numerosa donorum pompa conuerten- | |
| tem: praeferebantur enim aureae coronae octo, ciuicae | |
| xiiii, murales iii, obsidionalis i, torques lxxxiii, | |
| armillae clx, hastae xviii, phalerae xxv, ornamenta | |
| etiam legioni, nedum militi satis multa. | 20 |