| Cum ergo his rationibus [erit] salubritatis [moenium | 1.5.1.1 |
| conlocandorum explicatio] regiones[que] electae fuerint | |
| fructibus ad alendam civitatem copiosae, et viarum | |
| munitiones aut opportunitates fluminum seu per portus | |
| marinae subvectionis habuerit ad moenia comportationes | 5 |
| expeditas, tunc turrium murorumque fundamenta sic sunt | |
| facienda, uti fodiantur, si queat inveniri, ad solidum et in | |
| solido, quantum ex amplitudine operis pro ratione videa- | |
| tur, crassitudine ampliore quam parietum, qui supra ter- | |
| ram sunt futuri, et ea impleantur quam solidissima struc- | 10 |
| tura. item turres sunt proiciendae in exteriorem partem, | 2.1 |
| uti, cum ad murum hostis impetu velit adpropinquare, a | |
| turribus dextra ac sinistra lateribus apertis telis vulnerentur. | |
| curandumque maxime videtur, ut non facilis aditus sit ad | |
| oppugnandum murum, sed ita circumdandum ad loca prae- | 5 |
| cipitia et excogitandum, uti portarum itinera non sint | |
| directa sed scaeva. namque cum ita factum fuerit, tum | |
| dextrum latus accedentibus, quod scuto non erit tectum, | |
| proximum erit muro. conlocanda autem oppida sunt non | |
| quadrata nec procurrentibus angulis sed circinationibus, | 10 |
| uti hostis ex pluribus locis conspiciatur. in quibus enim | |
| anguli procurrunt, difficiliter defenditur, quod angulus | |
| magis hostem tuetur quam civem. crassitudinem autem | 3.1 |
| muri ita faciendam censeo, uti armati homines supra obviam | |
| venientes alius alium sine inpeditione praeterire possint, | |
| dum in crassitudine perpetuae taleae oleagineae ustilatae | |
| quam creberrime instruantur, uti utraeque muri frontes | 5 |
| inter se, quemadmodum fibulis, his taleis conligatae aeter- | |
| nam habeant firmitatem; namque ei materiae nec caries | |
| nec tempestates nec vetustas potest nocere, sed ea et in | |
| terra obruta et in aqua conlocata permanet sine vitiis | |
| utilis sempiterno. itaque non solum in muro sed etiam | 10 |
| in substructionibus quique parietes murali crassitudine | |
| erunt faciundi, hac ratione religati non cito vitiabuntur. | |
| intervalla autem turrium ita sunt facienda, ut ne longius | 4.1 |
| sit alia ab alia sagittae missionis, uti, si qua oppugnetur, | |
| tum a turribus, quae erunt dextra sinistra, scorpionibus | |
| reliquisque telorum missionibus hostes reiciantur. etiam- | |
| que contra interiores <partes> turrium dividendus est murus | 5 |
| intervallis tam magnis, quam erunt turres, ut itinera sint | |
| interioribus partibus turrium contignata, neque ea ferro | |
| fixa; hostis enim si quam partem muri occupaverit, qui | |
| repugnabunt rescindent et, si celeriter administraverint, | |
| non patientur reliquas partes turrium murique hostem | 10 |
| penetrare, nisi se voluerit praecipitare. turres itaque ro- | 5.1 |
| tundae aut polygonoe sunt faciendae; quadratas enim | |
| machinae celerius dissipant, quod angulos arietes tundendo | |
| frangunt, in rotundationibus autem uti cuneos ad centrum | |
| adigendo laedere non possunt. item munitiones muri tur- | 5 |
| riumque aggeribus coniunctae maxime sunt tutiores, quod | |
| neque arietes neque suffossiones neque machinae ceterae | |
| eis valent nocere. sed non in omnibus locis est aggeris | 6.1 |
| ratio facienda, nisi quibus extra murum ex alto loco | |
| plano pede accessus fuerit ad moenia oppugnanda. ita- | |
| que in eiusmodi locis primum fossae sunt faciendae la- | |
| titudinibus et altitudinibus quam amplissimis, deinde fun- | 5 |
| damentum muri deprimendum est infra alveum fossae | |
| et id extruendum est ea crassitudine, ut opus terre- | |
| num facile sustineatur. item interiore parte substructionis | 7.1 |
| fundamentum distans ab exteriore introrsus amplo spatio, | |
| ita uti cohortes possint quemadmodum in acie instructae | |
| ad defendendum supra latitudinem aggeris consistere. cum | |
| autem fundamenta ita distantia inter se fuerint constituta, | 5 |
| tunc inter ea alia transversa, coniuncta exteriori et inte- | |
| riori fundamento, pectinatim disposita [quemadmodum | |
| serrae dentes solent esse] conlocentur; cum enim sic erit | |
| factum, tunc ita oneris terreni magnitudo distributa in | |
| parvas partes neque universa pondere premens <non> pot- | 10 |
| erit ulla ratione extrudere muri substructiones. de ipso | 8.1 |
| autem muro, e qua materia struatur aut perficiatur, ideo | |
| non est praefiniendum, quod in omnibus locis, quas opta- | |
| mus copias, eas non possumus habere. sed ubi sunt saxa | |
| quadrata sive silex seu caementum aut coctus later sive | 5 |
| crudus, his erit utendum. non enim, uti Babylone abun- | |
| dantes liquido bitumine pro calce et harena ex cocto latere | |
| factum habent murum, sic item possunt omnes regiones | |
| seu locorum proprietates habere tantas eiusdem generis | |
| utilitates, uti ex his comparationibus ad aeternitatem per- | 10 |
| fectus habeatur sine vitio murus. |