AMPHITRVO
|
|
I.i
|
|
Mercvrivs Vt vos in vostris voltis mercimoniis
|
1
|
emundis vendundisque me laetum lucris
|
|
adficere atque adiuvare in rebus omnibus
|
|
et ut res rationesque vostrorum omnium
|
|
bene <me> expedire voltis peregrique et domi
|
5
|
bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro
|
|
quasque incepistis res quasque inceptabitis,
|
|
et uti bonis vos vostrosque omnis nuntiis
|
|
me adficere voltis, ea adferam, ea uti nuntiem
|
|
quae maxime in rem vostram communem sient
|
10
|
(nam vos quidem id iam scitis concessum et datum
|
|
mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro):
|
|
haec ut me voltis adprobare adnitier,
|
|
[lucrum ut perenne vobis semper suppetat]
|
|
ita huic facietis fabulae silentium
|
15
|
itaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri.
|
|
Nunc cuius iussu venio et quam ob rem venerim
|
|
dicam simulque ipse eloquar nomen meum.
|
|
Iovis iússu venio, nomen Mercurio est mihi.
|
|
pater huc me misit ad vos oratum meus,
|
20
|
tam etsi, pro imperio vobis quod dictum foret,
|
|
scibat facturos, quippe qui intellexerat
|
|
vereri vos se et metuere, ita ut aequom est Iovem;
|
|
verum profecto hoc petere me precario
|
|
a vobis iussit, leniter, dictis bonis.
|
25
|
etenim ille, cuius huc iussu venio, Iuppiter
|
|
non minus quam vostrum quivis formidat malum:
|
|
humana matre natus, humano patre,
|
|
mirari non est aequom, sibi si praetimet;
|
|
atque ego quoque etiam, qui Iovis sum filius,
|
30
|
contagione mei patris metuo malum.
|
|
propterea pace advenio et pacem ad vos affero:†
|
|
iustam rem et facilem esse oratam a vobis volo,
|
|
nam iusta ab iustis iustus sum orator datus.
|
|
nam iniusta ab iustis impetrari non decet,
|
35
|
iusta autem ab iniustis petere insipientia est;
|
|
quippe illi iniqui ius ignorant neque tenent.
|
|
nunc iam huc animum omnes quae loquar advortite.
|
|
debetis velle quae velimus: meruimus
|
|
et ego et pater de vobis et re publica;
|
40
|
nam quid ego memorem (ut alios in tragoediis
|
|
vidi, Neptunum Virtutem Victoriam
|
|
Martem Bellonam, commemorare quae bona
|
|
vobis fecissent) quis bene factis meus pater,
|
|
deorum regnator * architectus omnibus?
|
45
|
sed mos numquam illi fuit patri meo,†
|
|
ut exprobraret quod bonis faceret boni;
|
|
gratum arbitratur esse id a vobis sibi
|
|
meritoque vobis bona se facere quae facit.
|
|
Nunc quam rem oratum huc veni primum proloquar,
|
50
|
post argumentum huius eloquar tragoediae.
|
|
quid? contraxistis frontem, quia tragoediam
|
|
dixi futuram hanc? deus sum, commutavero.
|
|
eandem hánc, si voltis, faciam ex tragoedia
|
|
comoedia ut sit omnibus isdem vorsibus.
|
55
|
utrum sit an non voltis? sed ego stultior,
|
|
quasi nesciam vos velle, qui divos siem.
|
|
teneo quid animi vostri super hac re siet:
|
|
faciam ut commixta sit: <sit> tragicomoedia.
|
|
nam me perpetuo facere ut sit comoedia,
|
60
|
reges quo veniant et di, non par arbitror.
|
|
quid igitur? quoniam hic servos quoque partes habet,
|
|
faciam sit, proinde ut dixi, tragicomoedia.
|
|
nunc hoc me orare a vobis iussit Iuppiter,
|
|
ut conquaestores singula in subsellia
|
65
|
eant per totam caveam spectatoribus,
|
|
si cui favitores delegatos viderint,
|
|
ut is in cavea pignus capiantur togae;
|
|
sive quí ambissint palmam histrionibus
|
|
sive cuíquam artifici, si per scriptas litteras
|
70
|
sive qui ípse ambissit seu per internuntium,
|
|
sive adeo aediles perfidiose cui duint,
|
|
sirempse legem iussit esse Iuppiter,
|
|
quasi mágistratum sibi alterive ambiverit.
|
|
virtute dixit vos victores vivere,
|
75
|
non ambitione neque perfidia: qui minus
|
|
eadem histrioni sit lex quae summo viro?
|
|
virtute ambire oportet, non favitoribus.
|
|
sat habet favitorum semper qui recte facit,
|
|
si illis fides est quibus est ea res in manu.
|
80
|
hoc quoque etiam mihi <pater> in mandatis dedit,
|
|
ut conquaestores fierent histrionibus:
|
|
qui sibi mandasset delegati ut plauderent
|
|
quive quo placeret alter fecisset minus,
|
|
eius órnamenta et corium uti conciderent.
|
85
|
mirari nolim vos, quapropter Iuppiter
|
|
nunc histriones curet; ne miremini:
|
|
ipse hanc acturust Iuppiter comoediam.
|
|
quid? admirati estis? quasi vero novom
|
|
nunc proferatur, Ióvem facere histrioniam;
|
90
|
etiam, histriones anno cum in proscaenio hic
|
|
Iovem invocarunt, venit, auxilio is fuit.
|
|
[praeterea certo prodit in tragoedia.]
|
|
hanc fabulam, inquam, hic Iuppiter hodie ipse aget,
|
|
et ego una cum illo. nunc <vos> animum advortite,
|
95
|
dum huius argumentum éloquar comoediae.
|
|
Haec urbs est Thebae. in illisce habitat aedibus
|
|
Amphitruo, natus Argis ex Argo patre,
|
|
quicum Alcumena est nupta, Electri filia.
|
|
is nunc Amphitruo praefectust legionibus,
|
100
|
nam cum Telobois bellum est Thebano poplo.
|
|
is prius quam hinc abiit ipsemet in exercitum,
|
|
gravidam Alcumenam úxorem fecit suam.
|
|
nam ego vos novisse credo iam ut sit páter meus,
|
|
quam liber harum rerum multarum siet
|
105
|
quantusque amator sit quod complacitum est semel.
|
|
is amare occepit Alcumenam clam virum
|
|
usuramque eius corporis cepit sibi,
|
|
et gravidam fecit is eam compressu suo.
|
|
nunc de Alcumena ut rem teneatis rectius,
|
110
|
utrimque est gravida, et ex viro et ex summo Iove.
|
|
et meus pater nunc intus hic cum illa cubat,
|
|
et haec ob eam rem nox est facta longior,
|
|
dum <cum> illa quacum volt voluptatem capit;
|
|
sed ita adsimulavit se, quasi Amphitruo siet.
|
115
|
nunc ne hunc ornatum vos meum admiremini,
|
|
quod ego huc processi sic cum servili schema:
|
|
veterem atque antiquam rem novam ad vos proferam,
|
|
propterea ornatus in novom incessi modum.
|
|
nam méus pater intus núnc est eccum Iuppiter;
|
120
|
in Amphitruonis vertit sese imaginem
|
|
omnesque eum esse censent servi qui vident:
|
|
ita versipellem se facit quando lubet.
|
|
ego servi sumpsi Sosiae mi imaginem,
|
|
qui cum Amphitruone abiit hinc in exercitum,
|
125
|
ut praeservire amanti meo possem patri
|
|
atque ut ne, qui essem, familiares quaererent,
|
|
versari crebro hic cum viderent me domi;
|
|
nunc, cum esse credent servom et conservom suom,
|
|
haud quisquam quaeret qui siem aut quid venerim.
|
130
|
pater nunc intus suo animo morem gerit:
|
|
cubat complexus cuius cupiens maxime est;
|
|
quae illi ad legionem facta sunt memorat pater
|
|
meus Alcumenae: ílla illum censet virum
|
|
suom esse, quae cum moecho est. ibi nunc meus pater
|
135
|
memorat, legiones hostium ut fugaverit,
|
|
quo pacto sit donis donatus plurimis.
|
|
ea dona, quae illic Amphitruoni sunt data,
|
|
abstulimus: facile meus pater quod volt facit.
|
|
nunc hodie Amphitruo veniet huc ab exercitu
|
140
|
et servos, cuius ego hanc feró imaginem.
|
|
nunc internosse ut nos possitis facilius,
|
|
ego has habebo úsque in petaso pinnulas;
|
|
tum meo patri autem torulus inerit aureus
|
|
sub petaso: id signum Amphitruoni non erit.
|
145
|
ea signa nemo hórum familiarium
|
|
videre poterit: verum vos videbitis.
|
|
sed Amphitruonis illic est servos Sosia:
|
|
a portu illíc nunc cum lanterna ádvenit.
|
|
abigam iam ego illum advenientem ab aedibus.
|
150
|
adeste: erit operae pretium híc spectantibus
|
|
Iovem et Mercurium facere hístrioniam.
|
|
Sosia Qui me álter est audácior homo aút qui confidéntior,
|
|
iuventútis mores qui sciam, qui hoc noctis solus ambulem?
|
|
quid faciam nunc, si tres viri me in carcerem compegerint?
|
155
|
inde crás quasi e promptaria cella depromar ad flagrum,
|
|
nec causam liceat dicere mihi, néque in ero quicquam auxili
|
|
nec quisquam sit quin me <malo> omnes esse dignum deputent.
|
|
íta quasi incudém me miserum hómines octo válidi caedant:
|
159-160
|
ita peregre adveniens hospitio publicitus accipiar.
|
161-162
|
haéc eri immodéstia
|
163
|
coegit, me qui hoc noctis a portu ingratiis excitavit.
|
|
nonne ídem hoc luci me míttere potuit?
|
165
|
opulénto homini hoc servitús dura est,
|
|
hoc mágis miser est divítis servos:
|
|
nóctesque diésque assiduó satis superque est
|
|
quód facto aut dícto adeost ópus, quietus ne sis.
|
|
ípse dominus díves, operis ét laboris expers,
|
170
|
quódcumque homini áccidit libére, posse retur:
|
|
aéquom esse putát, non reputát laboris quid sit.
|
|
[nec aéquom anne iníquom imperét cogitábit.]
|
|
ergo ín servitúte expetúnt multa iníqua:
|
|
habéndum et ferúndum hoc onúst cum labóre.
|
175
|
Merc. Satiúst me queri íllo modó servitútem:
|
|
hodié qui fuerim líber,
|
|
eúm nunc potívit patér servitútis,
|
|
hic qui verna natus est queritur.
|
|
Sos. Sum véro verna vérbero: num número mi in mentém fuit,
|
180
|
dis advenientem gratias pro meritis agere atque alloqui?
|
|
ne illi edepol si merito meo referre studeant gratiam,
|
|
aliquem hominem allegent qui mihi advenienti os occillet probe,
|
|
quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita.
|
|
Merc. Facit ille quod volgo haud solent, ut quid se sit dignum sciat.
|
185
|
Sos. Quod numquam opinatus fui neque alius quisquam civium
|
|
sibi eventurum, id contigit, ut salvi poteremur domi.
|
|
victores victis hostibus legiones reveniunt domum,
|
|
duelló exstincto maximo atque internecatis hostibus.
|
|
quod multa Thebano poplo acerba obiecit funera,
|
190
|
id vi et virtute militum victum atque expugnatum oppidum est
|
|
imperio atque auspicio eri mei Amphitruonis maxime.
|
|
praeda atque agro adoriaque adfecit populares suos
|
|
regique Thebano Creoni regnum stabilivit suom.
|
|
me a portu praemisit domum, ut haec nuntiem uxori suae,
|
195
|
ut gesserit rem publicam ductu imperio auspicio suo.
|
|
ea nunc meditabor quo modo illi dicam, cum illo advenero.
|
|
si dixero mendacium, solens meo more fecero.
|
|
nam cum pugnabant maxume, ego tum fugiebam maxume;
|
|
verum quasi adfuerim tamen simulabo atque audita eloquar.
|
200
|
sed quo modo et verbis quibus me deceat fabularier,
|
|
prius ipse mecum etiam volo hic meditari. sic hoc proloquar.
|
|
Principio ut illo advenimus, ubi primum terram tetigimus,
|
|
continuo Amphitruo delegit viros primorum principes;
|
|
eos legat, Telobois iubet sententiam ut dicant suam:
|
205
|
si sine vi et sine bello velint rapta et raptores tradere,
|
|
si quae asportassent redderent, se exercitum extemplo domum
|
|
reducturum, abituros agro Argivos, pacem atque otium
|
|
dare illis; sin aliter sient animati neque dent quae petat,
|
|
sese igitur summa vi virisque eorum oppidum oppugnassere.
|
210
|
haec ubi Telobois ordine iterarunt quos praefecerat
|
|
Amphitruo, magnanimi viri freti virtute et viribus
|
|
superbe nimis ferociter legatos nostros increpant,
|
|
respondent bello se et suos tutari posse, proinde uti
|
|
propere <irent>, de suis finibus exercitus deducerent.
|
215
|
haec ubi legati pertulere, Amphitruo castris ilico
|
|
producit omnem exercitum. Teloboae contra ex oppido
|
|
legiones educunt suas nimis pulcris armis praeditas.
|
|
póstquam utrimque éxitum est máxima cópia,
|
|
dispertiti viri, dispertiti ordines,
|
220
|
nos nostras more nostro et modo instruximus
|
|
légiones, item hóstes contra légiones suas ínstruont.
|
|
deínde utrique ímperatóres in medium éxeunt,
|
|
éxtra turbam órdinum cólloquontúr simul.
|
|
convenit, victi utri sint eo proelio,
|
225
|
urbem agrum aras focos seque uti dederent.
|
|
postquam id actum est, tubae contra utrimque occanunt,
|
|
consonat terra, clamorem utrimque efferunt.
|
|
imperator utrimque, hinc et illinc, Iovi
|
|
vota suscipere, <utrimque> hortari exercitum.
|
230
|
<tum> pro se quisque id quod quisque potest et valet
|
|
edit, ferro ferit, tela frangunt, boat
|
|
caélum fremitú virum, ex spíritu atque anhélitu
|
|
nébula constát, cadunt vólnerum ví viri.
|
|
denique, ut voluimus, nostra superat manus:
|
235
|
hostes crebri cadunt, nostri contra ingruont
|
|
[vicimus] ví feroces.
|
|
sed †fugam in se tamen nemo convortitur
|
|
nec recedit loco quin statim rem gerat;
|
|
animam omittunt prius quam loco demigrent:
|
240
|
quisque ut steterat iacet optinetque ordinem.
|
|
hóc ubi Amphítruo erus cónspicatust,
|
|
ílico equités iubet déxtera indúcere.
|
|
equites parent citi: ab dextera maximo
|
|
cúm clamore involant ímpetu alacri,
|
245
|
foédant et próterunt hóstium cópias
|
|
iúre iniustas.
|
|
Merc. Numquam étiam quicquam adhúc verborum est prólocutus pérperam:
|
|
namque ego fui illi in re praesenti et meus, cum pugnatum est, pater.
|
|
Sos. Perduelles penetrant se in fugam; ibi nostris animus additust:
|
250
|
vortentibus Telobois telis complebantur corpora,
|
|
ipsusque Amphitruo regem Pterelam sua obtruncavit manu.
|
|
haec illic est pugnata pugna úsque a mani ad vesperum
|
|
(hoc adeo hoc commemini magis, quia illo die inpransus fui),
|
|
sed proelium id tandem diremit nox interventu suo.
|
255
|
postridie in castra ex urbe ad nos veniunt flentes principes:
|
|
velatis manibus orant ignoscamus peccatum suom,
|
|
deduntque se, divina humanaque omnia, urbem et liberos
|
|
in dicionem atque in arbitratum cuncti Thebano poplo.
|
|
post ob virtutem ero Amphitruoni patera donata aurea est,
|
260
|
qui Pterela potitare solitus est rex. haec sic dicam erae.
|
|
nunc pergam eri imperium exequi et me domum capessere.
|
|
Merc. Áttat, illic húc iturust. íbo ego illi óbviam,
|
|
neque ego huc hominem hodie ad aedis has sinam umquam accedere;
|
|
quando imago est huius in me, certum est hominem eludere.
|
265
|
et enim vero quoniam formam cépi huius ín med et statum,
|
|
decet et facta moresque huius habere me similes item.
|
|
itaque me malum esse oportet, callidum, astutum admodum
|
|
atque hunc, telo suo sibi, malitia a foribus pellere.
|
|
sed quid illúc est? caelum aspectat. observabo quam rem agat.
|
270
|
Sos. Certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam,
|
|
credo ego hac noctu Nocturnum óbdormivisse ebrium.
|
|
nam neque se Septentriones quoquam in caelo commovent,
|
|
neque se Luna quoquam mutat atque uti exorta est semel,
|
|
nec Iugulae neque Vesperugo neque Vergiliae óccidunt.
|
275
|
ita statim stant signa, neque nox quoquam concedit die.
|
|
Merc. Perge, Nox, ut occepisti, gere patri morem meo:
|
|
optumo optume optumam operam das, datam pulchre locas.
|
|
Sos. Neque ego hac nocte longiorem me vidisse censeo,
|
|
nisi item unam, verberatus quam pependi perpetem;
|
280
|
eam quoque edepol etiam multo haec vicit longitudine.
|
|
credo edepol equidem dormire Solem, atque adpotum probe;
|
|
mira sunt nisi invitavit sese in cena plusculum.
|
|
Merc. Ain vero, verbero? deos esse tui similis putas?
|
|
ego pol te istis tuis pro dictis et male factis, furcifer,
|
285
|
accipiam; modo sis veni huc: invenies infortunium.
|
|
Sos. Vbi sunt isti scortatores, qui soli inviti cubant?
|
|
haec nox scita est exercendo scorto conducto male.
|
|
Merc. Meus pater nunc pro huius verbis recte et sapienter facit,
|
|
qui complexus cum Alcumena cubat amans animo obsequens.
|
290
|
Sos. Ibo ut erus quod imperavit Alcumenae nuntiem.
|
|
sed quis hic ést homo, quem ante aedis video hoc noctis? non placet.
|
|
Merc. Nullust hoc metuculosus aeque. Sos. Mi in mentem venit,
|
|
illic homó hoc dé umero volt pallium detexere.
|
|
Merc. Timet homo: deludam ego illum. Sos. Perii, dentes pruriunt;
|
295
|
certe advenientem hic me hospitio pugneo accepturus est.
|
|
credo misericors est: nunc propterea quod me meus erus
|
|
fecit ut vigilarem, hic pugnis faciet hodie ut dormiam.
|
|
oppido interii. obsecro hercle, quantus et quam validus est.
|
|
Merc. Clare advorsum fabulabor, <ut> hic auscultet quae loquar;
|
300
|
igitur magis demum maiorem in sese concipiet metum.
|
|
agite, pugni, iam diu est quom ventri victum non datis:
|
|
iam pridem videtur factum, heri quod homines quattuor
|
|
in soporem collocastis nudos. Sos. Formido male,
|
|
né ego hic nomen meum commutem et Quintus fiam e Sosia;
|
305
|
quattuor nudos sopori se dedisse hic autumat:
|
|
metuo ne numerum augeam illum. Merc. em, nunciam ergo: sic volo.
|
|
Sos. Cingitur: certe expedit se. Merc. Non feret quin vapulet.
|
|
Sos. Quis homo? Merc. Quisquis homo huc profecto venerit, pugnos edet.
|
|
Sos. Apage, non placet me hoc noctis esse: cenavi modo;
|
310
|
proin tu istam cenam largire, si sapis, esurientibus.
|
|
Merc. Haud malum huic est pondus pugno. Sos. Perii, pugnos ponderat.
|
|
Merc. Quid si ego illum tractim tangam, ut dormiat? Sos. Servaveris,
|
|
nam continuas has tris noctes pervigilavi. Merc. Pessumest,
|
|
facimus nequiter, ferire malam male discit manus;
|
315
|
alia forma ésse oportet quem tu pugno legeris.
|
|
Sos. Illic homo me interpolabit meumque os finget denuo.
|
|
Merc. Exossatum os esse oportet quem probe percusseris.
|
|
Sos. Mirum ni hic me quasi murenam éxossare cogitat.
|
|
ultro istunc qui exossat homines. perii, si me aspexerit.
|
320
|
Merc. Olet homo quidam malo suo. Sos. ei, numnam ego óbolui?
|
|
Merc. Atque haud longe abesse oportet, verum longe hinc afuit.
|
|
Sos. Illic homo superstitiosust. Merc. Gestiunt pugni mihi.
|
|
Sos. Si in me exercituru's, quaeso in parietem ut primum domes.
|
|
Merc. Vox mi ad aures advolavit. Sos. Né ego homo infelix fui,
|
325
|
qui non alas intervelli: volucrem vocem gestito.
|
|
Merc. Illic homo a me sibi malam rem arcessit iumento suo.
|
|
Sos. Non equidem ullum habeo iumentum. M. Onerandus est pugnis probe.
|
|
Sos. Lassus sum hercle, navi ut vectus huc sum: etiam nunc nauseo;
|
|
vix incedo inanis, ne ire posse cum onere existimes.
|
330
|
Merc. Certe enim hic nescio quis loquitur. Sos. Salvos sum, non me videt:
|
|
nescioquem loqui autumat; mihi certo nomen Sosiaest.
|
|
Merc. Hinc enim míhi dextra vox auris, ut videtur, verberat.
|
|
Sos. Metuo, vocis ne vicem hodie hic vapulem, quae hunc verberat.
|
|
Merc. Optume eccum incedit ad me. Sos. Timeo, totus torpeo.
|
335
|
non edepol nunc ubi terrarum sim scio, si quis roget,
|
|
neque miser me commovere possum prae formidine.
|
|
ilicet, mandata eri perierunt una et Sosia.
|
|
verum certum est confidenter hominem contra conloqui,
|
|
qui possim videri huic fortis, a me ut abstineat manum.
|
340
|
Merc. Quo ambulas tu, qui Volcanum in cornu conclusum geris?
|
|
Sos. Quid id exquiris tu, qui pugnis os exossas hominibus?
|
|
Merc. Servosne <es> an liber? Sos. Vtcumque animo conlibitum est meo.
|
|
Merc. Ain vero? Sos. Aio enim vero. M. Verbero. S. Mentiris nunc.
|
|
Merc. At iam faciam ut verum dicas dicere. Sos. Quid eo est opus?
|
345
|
Merc. Possum scire, quo profectus, cuius sis aut quid veneris?
|
|
Sos. Húc eo, eri <iussu, eius> sum servos. numquid nunc es certior?
|
|
M. Ego tibi istam hodie, sceleste, comprimam linguam. S. Haud potes:
|
|
bene pudiceque adservatur. Merc. Pergin argutarier?
|
|
quid apud hasce aedis negoti ést tibi? Sos. Immo quid tibi est?
|
350
|
Merc. Rex Creo vigiles nocturnos singulos semper locat.
|
|
Sos. Bene facit: quia nos eramus peregre, tutatust domi;
|
|
at nunc abi sane, advenisse familiares dicito.
|
|
Merc. Nescio quam tu familiaris sis: nisi actutum hinc abis,
|
|
familiaris accipiere faxo haud familiariter.
|
355
|
S. Hic inquam habito ego atque horunc servos sum. M. At scin quo modo?
|
|
faciam ego hodie te superbum, nisi hinc abis. Sos. Quonam modo?
|
|
Merc. Auferere, non abibis, sí ego fustem sumpsero.
|
|
Sos. Quin me esse huius familiai familiarem praedico.
|
|
Merc. Vide sis quam mox vapulare vis, nisi actutum hinc abis.
|
360
|
Sos. Tun domo prohibere peregre me advenientem postulas?
|
|
M. Haecine tua domust? S. Ita inquam. M. Quis erus est igitur tibi?
|
|
Sos. Amphitruo, qui nunc praefectust Thebanis legionibus,
|
|
quicum nupta est Alcumena. Merc. Quid ais? quid nomen tibi est?
|
|
Sos. Sosiam vocant Thebani, Davo prognatum patre.
|
365
|
Merc. Ne tu istic hodie malo tuo compositis mendaciis
|
|
advenisti, audaciai columen, consutis dolis.
|
|
Sos. Immo equidem tunicis consutis huc advenio, non dolis.
|
|
Merc. At mentiris etiam: certo pedibus, non tunicis venis.
|
|
Sos. Ita profecto. Merc. Nunc profecto vapula ob mendacium.
|
370
|
Sos. Non edepol volo profecto. Merc. At pol profecto ingratiis.
|
|
hoc quidem profecto certum est, non est arbitrarium.
|
|
Sos. Tuam fidem obsecro. Merc. Tun te audes Sosiam esse dicere,
|
|
quí ego sum? S. Perii. M. Parum etiam, praeut futurum est, praedicas.
|
|
quoius nunc es? Sos. Tuos, nam pugnis usu fecisti tuom.
|
375
|
pro fidem, Thebani cives. Merc. Etiam clamas, carnifex?
|
|
loquere, quid venisti? Sos. Vt esset quem tu pugnis caederes.
|
|
M. Cuius es? S. Amphitruonis, inquam, Sosia. M. Ergo istoc magis,
|
|
quia vaniloquo's, vapulabis: ego sum, non tu, Sosia.
|
|
Sos. Ita di faciant, ut tu potius sis atque ego te ut verberem.
|
380
|
M. Etiam muttis? S. Iam tacebo. M. Quis tibi erust? S. Quem tu voles.
|
|
Merc. Quid igitur? qui nunc vocare? Sos. Nemo nisi quem iusseris.
|
|
Merc. Amphitruonis te esse aiebas Sosiam. Sos. Peccaveram,
|
|
nam Amphitruonis †socium ne me esse volui dicere.
|
|
Merc. Scibam equidem nullum esse nobis nisi me servom Sosiam.
|
385
|
fugit te ratió. Sos. Vtinam istuc pugni fecissent tui.
|
|
Merc. Ego sum Sosia ille quem tu dudum esse aiebas mihi.
|
|
Sos. Obsecro ut per pacem liceat te alloqui, ut ne vapulem.
|
|
Merc. Immo indutiae parumper fiant, si quid vis loqui.
|
|
Sos. Non loquar nisi pace facta, quando pugnis plus vales.
|
390
|
Merc. Dic si quid vis, non nocebo. Sos. Tuae fide credo? Merc. Meae.
|
|
Sos. Quid si falles? Merc. Tum Mercurius Sosiae iratus siet.
|
|
Sos. Animum advorte. nunc licet mihi libere quidvis loqui.
|
|
Amphitruonis ego sum servos Sosia. Merc. Etiam denuo?
|
|
Sos. Pacem feci, foedus feci. vera dico. Merc. Vapula.
|
395
|
Sos. Vt libet quid tibi libet fac, quoniam pugnis plus vales;
|
|
verum, utut es facturus, hoc quidem hercle haud reticebo tamen.
|
|
Merc. Tu me vivos hodie numquam facies quin sim Sosia.
|
|
Sos. Certe edepol tu me alienabis numquam quin noster siem;
|
|
nec nobis praeter med alius quisquam est servos Sosia.
|
400
|
[qui cum Amphitruone hinc una ieram in exercitum.]
|
|
M. Hic homo sanus non est. S. Quod mihi praedicas vitium, id tibi est.
|
|
quid, malum, non súm ego servos Amphitruonis Sosia?
|
|
nonne hac noctu nostra navis <huc> ex portu Persico
|
|
venit, quae me advexit? nonne me huc erus misit meus?
|
405
|
nonne ego nunc sto ante aedes nostras? non mi est lanterna in manu?
|
|
non loquor, nón vigilo? nonne hic homo módo me pugnis contudit?
|
|
fecit hercle, nam etiam misero nunc <mihi> malae dolent.
|
|
quid igitur ego dubito, aut cur non intro eo in nostram domum?
|
|
M. Quid, domum vostram? S. Ita enim vero. M. Quin quae dixisti modo
|
410
|
omnia ementitu's: equidem Sosia Amphitruonis sum.
|
|
nam noctu hac soluta est navis nostra e portu Persico,
|
|
et ubi Pterela rex regnavit oppidum expugnavimus,
|
|
et legiones Teloboarum vi pugnando cepimus,
|
|
et ipsus Amphitruo optruncavit regem Pterelam in proelio.
|
415
|
Sos. Egomet mihi non credo, cum illaec autumare illum audio;
|
|
hic quidem cérte quae illic sunt res gestae memorat memoriter.
|
|
sed quid ais? quid Amphitruoni <doni> a Telobois datum est?
|
|
Merc. Pterela rex qui potitare solitus est patera aurea.
|
|
Sos. Elocutus est. ubi patera nunc est? Merc. <Est> in cistula;
|
420
|
Amphitruonis obsignata signo est. Sos. Signi dic quid est?
|
|
Merc. Cum quadrigis Sol exoriens. quid me captas, carnufex?
|
|
Sos. Argumentis vicit, aliud nomen quaerundum est mihi.
|
|
nescio unde haec hic spectavit. iám ego hunc decipiam probe;
|
|
nam quod egomet solus feci, nec quisquam alius affuit,
|
425
|
in tabernaclo, id quidem hodie numquam poterit dicere.
|
|
si tu Sosia es, legiones cum pugnabant maxume,
|
|
quid in tabernaclo fecisti? victus sum, si dixeris.
|
|
Merc. Cadus erat vini, inde implevi hírneam. Sos. Ingressust viam.
|
|
Merc. Eam ego, ut matre fuerat natum, vini éduxi meri.
|
430
|
Sos. Factum est illud, ut ego illíc vini hirneam ebiberim meri.
|
|
mira sunt nisi latuit intus illic in illac hirnea.
|
|
Merc. Quid nunc? vincon argumentis, te non esse Sosiam?
|
|
Sos. Tu negas med esse? Merc. Quid ego ni negem, qui egomet siem?
|
|
Sos. Per Iovem iuro med esse neque me falsum dicere.
|
435
|
Merc. At ego per Mercurium iuro, tibi Iovem non credere;
|
|
nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi.
|
|
Sos. Quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogo.
|
|
Merc. Vbi ego Sosia nolim esse, tu esto sane Sosia;
|
|
nunc, quando ego sum, vapulabis, ni hinc abis, ignobilis.
|
440
|
Sos. Certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam,
|
|
quem ad modum ego sum (saepe in speculum inspexi), nimis similest mei;
|
|
itidem habet petasum ac vestitum: tam consimilest atque ego;
|
|
sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum vel labra,
|
|
malae, mentum, barba, collus: totus. quid verbis opust?
|
445
|
si tergum cicatricosum, nihil hoc similist similius.
|
|
sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui.
|
|
novi erum, novi aedis nostras; sane sapio et sentio.
|
|
non ego illi obtempero quod loquitur. pultabo foris.
|
|
Merc. Quó agis te? S. Domum. M. Quadrigas si nunc inscendas Iovis
|
450
|
atque hinc fugias, ita vix poteris effugere infortunium.
|
|
Sos. Nonne erae meae nuntiare quod erus meus iussit licet?
|
|
Merc. Tuae si quid vis nuntiare: hanc nostram adire non sinam.
|
|
nam si me inritassis, hodie lumbifragium hinc auferes.
|
|
Sos. Abeo potius. di immortales, obsecro vostram fidem,
|
455
|
ubi ego perii? ubi immutatus sum? ubi ego formam perdidi?
|
|
an egomet me illic reliqui, si forte oblitus fui?
|
|
nám hic quidem omnem imaginem meam, quae antehac fuerat, possidet.
|
|
vivo fit quod numquam quisquam mortuo faciet mihi.
|
|
ibo ad portum atque haec uti sunt facta ero dicam meo;
|
460
|
nisi etiam is quoque me ignorabit: quod ille faxit Iuppiter,
|
|
ut ego hodie ráso capite calvos capiam pilleum.—
|
|