III.iv
|
|
Hegio Quo illúm nunc hominem próripuisse fóras se dicam ex aédibus?
|
533
|
Tynd. Núnc enim vero ego óccidi: eúnt ad te hostes, Tyndare.
|
|
quíd loquar? quid fabulabor? quid negabo aut quid fatebor?
|
535
|
mihi rés omnis ín incerto sita est. quid rebus confidam meis?
|
|
utinám te di prius perderent, quam periisti e patria tua,
|
|
Aristophontes, qui ex parata re imparatam omnem facis.
|
|
occísa est haec res, nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam.
|
|
Heg. Sequere. ém tibi hominem. adi, atque adloquere. Tynd. Quis homo est me hominum miserior?
|
540
|
Aristophontes Quíd istuc est quod meos te dicam fugitare oculos, Tyndare,
|
|
proque ignoto me aspernari, quasi me numquam noveris?
|
|
equidem tam sum servos quam tu, etsi ego domi liber fui,
|
|
tu usque a puero servitutem servivisti in Alide.
|
|
Heg. Edepol minime miror, si te fugitat aut oculos tuos,
|
545
|
aut si te odit, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.
|
|
Tynd. Hegió, hic homó rabiosus habitus est in Alide,
|
|
ne tu quód istic fabuletur auris immittas tuas.
|
|
nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem,
|
|
et illic isti qui insputatur morbus interdum venit.
|
550
|
proin tu ab istoc procul recedas. Heg. Vltro istum a me. A. Ain, verbero?
|
|
me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem,
|
|
et eum morbum mi esse, ut qui me ópus sit insputarier?
|
|
Heg. Ne verere, multos iste morbus homines macerat,
|
|
quibus insputari saluti fuit atque is profuit.
|
555
|
Arist. Quid tu autem? etiam huic credis? Heg. Quid ego credam huic? Arist. Insanum esse me?
|
|
Tynd. Viden tu hunc, quam ínimico voltu intuetur? concedi optumumst,
|
|
Hegio: fit quód tibi ego dixi, glíscit rabies, cave tibi.
|
|
Heg. Credidi esse insanum extemplo, ubi te appellavit Tyndarum.
|
|
Tynd. Quin suom ipse interdum ignorat nomen neque scit qui siet.
|
560
|
Heg. At etiam te suom sodalem esse aibat. Tynd. Haud vidi magís.
|
|
et quidem Alcumeus atque Orestes et Lycurgus postea
|
|
una opera mihi sunt sodales qua iste. Arist. At etiam, furcifer,
|
|
male loqui mi audés? non ego te novi? Heg. Pol planum id quidem est,
|
|
non novisse, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.
|
565
|
quem vides, eum ignoras: illum nominas quem non vides.
|
|
Arist. Immo iste eum sese ait, qui non est, esse, et qui vero est, negat.
|
|
Tynd. Tu énim repertu's, Philocratem qui superes veriverbio.
|
|
Arist. Pol ego ut rem video, tu inventu's, vera vanitudine
|
|
qui convincas. sed quaeso hercle, agedum aspice ad me. Tynd. Em. Arist. Dic modo:
|
570
|
tun negas te Tyndarum esse? T. Négo, inquam. A. Tun te Philocratem
|
|
esse ais? Tynd. Égo, inquam. Arist. Tune huic credis? Heg. Plus quidem quam tibi aut mihi.
|
|
nam ílle quidem, quem tu hunc memoras esse, hodie hinc abiit Alidem
|
|
ad patrem huius. Arist. Quem patrem, qui servos est? T. Et tu quidem
|
|
servos es, liber fuisti, et ego me confido fore,
|
575
|
si huius huc reconciliasso in libertatem filium.
|
|
Arist. Quid ais, furcifer? tun te gnatum <esse> memoras liberum?
|
|
Tynd. Non equidem me Liberum, sed Philocratem esse aio. A. Quid est?
|
|
ut scelestus, Hegio, nunc iste <te> ludos facit.
|
|
nám is est servos ipse, neque praeter se umquam ei servos fuit.
|
580
|
Tynd. Quia tute ipse eges in patria nec tibi qui vivas domist,
|
|
omnis inveniri similis tui vis; non mirum facis:
|
|
est miserorum, ut malevolentes sint atque invideant bonis.
|
|
Arist. Hegio, vide sis, ne quid tu huic temere insistas credere.
|
|
atque, ut perspicio, profecto iam áliquid pugnae edidit.
|
585
|
filium tuom quód redimere se ait, id ne utiquam mihi placet.
|
|
Tynd. Scio te id nolle fieri; efficiam tamen ego id, si di adiuvant.
|
|
illum restituam huic, hic autem in Alidem me meo patri.
|
|
propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum. Arist. Quin tute is es:
|
|
neque praeter te in Alide ullus servos istoc nominest.
|
590
|
Tynd. Pergin servom me exprobrare esse, id quod vi hostili optigit?
|
|
Arist. Enim iam nequeo contineri. T. Heus, audin quid ait? quin fugis?
|
|
iam illic hic nos insectabit lapidibus, nisi illunc iubes
|
|
comprehendi. Arist. Crucior. Tynd. Ardent oculi: fit opus, Hegio;
|
|
viden tu illi maculari corpus totum maculis luridis?
|
595
|
atra bilis agitat hominem. Arist. At pol te, si hic sapiat senex,
|
|
pix atra agitet apud carnificem tuoque capiti inluceat.
|
|
Tynd. Iam deliramenta loquitur, laruae stimulant virum.
|
|
hercle qui, si hunc comprehendi iusseris, sapias magis.
|
|
Arist. Crucior, lapidem non habere mé, ut illi mastigiae
|
600
|
cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis.
|
|
Tynd. Audin lapidem quaeritare? Arist. Solus te solum volo,
|
|
Hegio. Heg. Istinc loquere, si quid vis, procul. tamen audiam.
|
|
Tynd. Namque edepol si adbites propius, os denasabit tibi
|
|
mordicus. Arist. Neque pol me insanum, Hégio, esse creduis
|
605
|
neque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic autumat.
|
|
verum si quid metuis a me, iube me vinciri: volo,
|
|
dum istic itidem vinciatur. Tynd. Immo enim vero, Hegio,
|
|
istic, qui volt, vinciatur. Arist. Tace modo. ego te, Philocrates
|
|
false, faciam ut verus hodie reperiare Tyndarus.
|
610
|
quid mi abnutas? Tynd. Tibi ego abnuto? A. Quid agat, si absis longius?
|
|
Heg. Quid ais? quid si adeam hunc insanum? Tynd. Nugas. ludificabitur,
|
|
garriet quoi neque pes umquam neque caput compareat.
|
|
ornamenta absunt: Aiacem, hunc cum vides, ipsum vides.
|
615
|
Heg. Nihili facio. tamen adibo. Tynd. Nunc ego omnino occidi,
|
|
nunc ego intér sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio.
|
|
Heg. Do tibi operam, Aristophontes, si quid est quod me velis.
|
|
Arist. Ex me audibis vera quae nunc falsa opinare, Hegio.
|
|
sed hoc primúm, me expurigare tibi volo, me insaniam
|
620
|
neque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod servio.
|
|
at ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem,
|
|
ut istic Philocrates non magis est quam aut ego aut tu. H. Eho dic mihi,
|
|
quis illic igitur est? Arist. Quem dudum dixi a principio tibi.
|
|
hoc si secus reperies, nullam causam dico quin mihi
|
625
|
et parentum et libertatis apud te deliquio siet.
|
|
H. Quid tu ais? T. Me tuom esse servom et te meum erum. H. Haud istuc rogo.
|
|
fuistin liber? Tynd. Fui. Arist. Enim vero non fuit, nugas agit.
|
|
Tynd. Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri obstetrix,
|
|
qui id tam audacter dicere audes? Arist. Puerum te vidi puer.
|
630
|
Tynd. At ego te video maior maiorem: ém rursum tibi.
|
|
meam rem non cures, si recte facias. num ego curo tuam?
|
|
Heg. Fuitne huic patér Thensaurochrysonicochrysides?
|
|
Arist. Non fuit, neque ego istuc nomen umquam audivi ante hunc diem.
|
|
Philocrati Theodoromedes fuit pater. Tynd. Pereo probe.
|
635
|
quin quiescis? <i> dierectum cor meum, ac suspende te.
|
|
tu sussultas, ego miser vix asto prae formidine.
|
|
Heg. Satin istuc mihi exquisitum est, fuisse hunc servom in Alide
|
|
neque esse hunc Philocratem? A. Tam satis quam numquam hoc invenies secus.
|
|
sed ubi is nunc est? Heg. Vbi ego minime atque ipsus se volt maxume.
|
640
|
sed vide sis. Arist. Quin exploratum dico et provisum hoc tibi.
|
643
|
Heg. Certon? Arist. Quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius.
|
|
Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer.
|
645
|
Heg. Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser
|
641
|
huius scelesti techinis, qui me ut lubitum est ductavit dolis.
|
|
sed qua faciest tuos sodalis Philocrates? Arist. Dicam tibi:
|
646
|
macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis nigris,
|
|
subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus. Heg. Convenit.
|
|
Tynd. Vt quidem hercle in medium ego hodie pessume processerim.
|
|
vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo.
|
650
|
Heg. Verba mihi data esse video. Tynd. Quid cessatis, compedes,
|
|
currere ad me meaque amplecti crura, ut vos custodiam?
|
|
Heg. Satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo?
|
|
illic servom se assimulabat, hic sese autem liberum.
|
|
nuculeum amisi, retinui pignori putamina.
|
655
|
ita mihi stólido sursum versum os sublevere offuciis.
|
|
hic quidem mé numquam irridebit. Colaphe, Cordalio, Corax,
|
|
ite istinc, ecferte lora. Colaphvs Num lignatum mittimur?
|
|