APOLOGIA
  Certus equidem eram proque uero obtinebam, Maxime 1.1
Cl(audi) quique in consilio estis, Sicinium Aemilianum, se-
nem notissimae temeritatis, accusationem mei prius apud
te coeptam quam apud se cogitatam penuria criminum
solis conuiciis impleturum; quippe insimulari quiuis in- 5
nocens potest, reuinci nisi nocens non potest. quo ego
uno praecipue confisus gratulor medius fidius, quod mihi
copia et facultas te iudice optigit purgandae apud im-
peritos philosophiae et probandi mei; quanquam istae
calumniae ut prima specie graues, ita ad difficultatem 10
defensionis repentinae fuere. nam, ut meministi, dies ab-
hinc quintus an sextus est, cum me causam pro uxore
mea Pudentilla aduersus Granios agere aggressum de com-
posito necopinantem patroni eius incessere maledictis et
insimulare magicorum maleficiorum ac denique necis Pon- 15
tiani priuigni mei coepere. quae ego cum intellegerem non
tam crimina iudicio quam obiectamenta iurgio prolata,
ultro eos ad accusandum crebris flagitationibus prouocaui.
ibi uero Aemilianus cum te quoque acrius motum et ex
uerbis rem factam uideret, quaerere occepit ex diffidentia 20
latibulum aliquod temeritati. igitur Pontianum fratris sui 2.1
filium, quem paulo prius occisum a me clamitarat, post-
quam ad subscribendum compellitur, ilico oblitus est; de
morte cognati adolescentis subito tacere[m]. tanti cri-
minis descriptione <ne> tamen omnino desistere uideretur, ca- 5
lumnia<m> magiae, quae facilius infamatur quam probatur,
eam solum sibi delegit ad accusandum. ac ne id quidem
de professo audet, uerum postera die dat libellum no-
mine priuigni mei Sicini Pudentis admodum pueri et
adscribit se ei assistere, nouo more per alium lacessendi, 10
scilicet ut optentu eius aetatulae ipse insimulationis falsae
non plecteretur. quod tu cum sollertissime animaduertisses
et iccirco eum denuo iussisses proprio nomine accusa-
tionem delatam sustinere, pollicitus ita facturum ne sic
quidem quitus est ut comminus ageret percelli, set iam et 15
aduersum te contumaciter eminus calumniis uelitatur. ita
totiens ab accusandi periculo profugus in assistendi uenia
perseuerauit. igitur et priusquam causa ageretur, facile
intellectu cuiuis fuit, qualisnam accusatio futura esset,
cuius qui fuerat professor et machinator idem fieri auctor 20
timeret, ac praesertim Sicinius Aemilianus, qui si quip-
piam ueri in me explorasset, nunquam profecto tam cunc-
tanter hominem extraneum tot tantorumque criminum po-
stulasset, qui auunculi sui testamentum quod uerum scie-
bat pro falso infamarit, tanta quidem pertinacia, ut, cum 25
Lollius Vrbicus V. C. uerum uideri et ratum esse debere
de consilio consularium uirorum pronuntiasset, contra cla-
rissimam uocem iurauerit uecordissimus iste, tamen illud
testamentum fictum esse, adeo ut aegre Lollius Vrbicus ab
eius pernicie temperarit. quam quidem uocem et tua 3.1
aequitate et mea innocentia fretus spero in hoc quoque
iudicio erupturam, quippe qui sciens innocentem crimi-
natur eo sane facilius, quod iam, ut dixi, mentiens apud
praefectum urbi in amplissima causa conuictus est. nam- 5
que peccatum semel ut bonus quisque postea sollicitius
cauet, ita qui ingenio malo est confidentius integrat ac
iam de cetero quo saepius, eo apertius delinquit. pudor
enim ueluti uestis quanto obsole[n]tior est, tanto incuriosius
habetur. et ideo necessarium arbitror pro integritate pu- 10
doris mei, priusquam ad rem aggrediar, male dicta omnia
refutare. sustineo enim non modo meam, uerum etiam
philosophiae defensionem, cuia magnitudo uel minimam
reprehensionem pro <ma>ximo crimine aspernatur, propter
quod paulo prius patroni Aemiliani multa in me proprie 15
conficta et alia communiter in philosophos sueta ab im-
peritis mercennaria loquacitate effutierunt. quae etsi
possunt ab his utiliter blaterata ob mercedem et aucto-
ramento impudentiae depensa haberi, iam concesso quodam
more rabulis id genus, quo ferme solent linguae suae 20
uirus alieno dolori locare, tamen uel mea causa paucis
refellenda sunt, ne is, qui sedulo laboro ut ne quid ma-
culae aut inhonestamenti in me admittam, uidear cuipiam,
si quid ex friuolis praeteriero, id agnouisse potius quam
contempsisse. est enim pudentis animi et uerecundi, ut 25
mea opinio fert, uel falsas uitu<pe>rationes grauari, cum
etiam hi, qui sibi delicti alicuius conscii sunt, tamen, cum
male audiunt, impendio commoueantur et obirascantur,
quamquam, exinde ut male facere coeperunt, consueuerint
male audire, quod, si a ceteris silentium est, tamen ipsi 30
sibimet conscii sunt posse se merito increpari; enimuero
bonus et innoxius quisque rudis et imperitas auris ad
male audiendum habens et laudis assuetudine contumeliae
insolens multo tanta ex animo laborat ea sibi immerito
dici, quae ipse possit aliis uere obiectare. quod si forte 35
inepta uidebor et oppido friuola uelle defendere, illis debet
ea res uitio uorti, quibus turpe est etiam haec obiectasse,
non mihi culpae dari, cui honestum erit etiam haec diluisse.