Praebui me quorundam uoluntati, qui oppido 4.1
quam a me desiderabant[ur] ut dicerem ex tempore.
At est hercule formido ne id mihi euenerit, quod
coruo suo euenisse Aesopus fabulatur, id erit ne,
dum hanc nouam laudem capto, paruam illam, 5
quam ante peperi, cogar amittere. Sed de apologo
quaeritis: non pigebit aliquid fabulari. Coruus et
uulpes unam offulam simul uiderant eamque
raptum festinabant pari studio, inpari celeritate,
uulpes cursu, coruus uolatu. Igitur ales bestiam 10
praeuenit et secundo flatu propassis utrimque
pinnis praelabitur et anticipat, atque ita praeda
simul et uictoria laetus, sublime euectus, in qua-
dam proxima quercu in summo eius cacumine
tutus sedit. Eo quoque tamen uulpes, quia lapidem 15
nequibat, dolum iecit. Namque eandem arborem
successit, et subsistens, cum superne raptorem
praeda ouantem uideret, laudare astu adorta est:
'Ne ego inscita, quae cum alite Apollinis frustra
certauerim, quippe cui iam pridem corpus tam 20
concinnum est, ut neque oppido paruum neque
nimis grande sit, sed quantum satis ad usum
decoremque, pluma mollis, caput argutum, rostrum
ualidum; iam ipse alis persequax, oculis perspicax,
unguibus pertinax. Nam de colore quid dicam? 25
Nam cum duo colores praestabiles forent, piceus
et niueus, quibus inter se nox cum die differunt,
utrumque colorem Apollo suis alitibus condonauit,
candidum olori, nigrum coruo. Quod utinam sicuti
cygno cantum indulsit, ita huic quoque uocem 30
tribuisset, ne tam pulchra ales, quae ex omni
auitio longe praecellit, uoce uiduata, deliciae
facundi dei, muta uiueret et elinguis!' Id uero ubi
coruus audit, hoc solum sibi prae ceteris deesse,
dum uult clarissime clangere, ut ne in hoc saltem 35
olori concederet, oblitus offulae, quam mordicus
retinebat, toto rictu hiauit atque ita, quod uolatu
pepererat, cantu amisit; enimuero uulpes, quod
cursu amiserat, astu recuperauit. Eandem istam
fabulam in pauca cogamus, quantum fieri potest 40
cohibiliter: coruus ut se uocalem probaret, quod
solum deesse tantae eius formae uulpes simulauerat,
groccire adortus praedae, quam ore gestabat,
inductricem conpotiuit.