Post eam uero partem, quae sancti aetheris 3.1
finibus coercetur, cuius mensa pensaque distinctio
est et natura inmutabilis, regio est mortalis ac iam
paene terrena, cuius primae sunt partes tenuiores
et uaporatae, quippe cum finitimis aetheris adtin- 5
gantur ardoribus, quantum maximis parua et
quantum rapidis possunt pigriora contingi. Sed
ex ea parte, quae curriculis finitimi inuritur solis,
se iaculari atque emicare et scintillare flammae
quaedam ostensae oculis nostris uidentur, quas 10
Graeci cometas et docidas et bothynos appellant
quasque labi et fluere frequenter uidemus, lucere
<facile> faciliusque restingui. Exin inferioris
aeris qualitas turbidior infunditur, cui permixtus
est glacialis rigor; sed superioris uicinia claritatis 15
et propinqui caloris adflatu nitescit ac sinceriore
interdum luce uestitur. Huius saepe mutabilis
conuertitur species, cum sit natura uitiabili: et
in nubes cogitur et reciprocis flabris aperitur et
nimbis vehementibus rumpitur, niuibus etiam 20
et glacie inhorrescit et praecipiti grandine desuper
uerberatur; turbinum flatibus typhonumque con-
flictu fit procellosa, sed telis fulminum et missilium
caelestium iaculis ignescit.