Aeri terra coniungitur eaque in se suscipit 4.1
maria. Haec frequentatur animantibus, haec silua-
rum uiriditate uestitur, haec fontium perennitate
recreatur, haec fluminum frigidos lapsus nunc
erroribus terrenis uehit, modo profundo in mari 5
confundit; eadem infinitis coloribus floret, altitu-
dine montium, camporum aequore, nemorum
opacitate uariatur, sinuosis inflexa litoribus, dis-
tincta insulis, uillulis urbibusque conlucens, quas
sapiens genus, homo communibus usibus fabricatur. 10
Nec sum nescius, plerosque huius operis auctores
terrarum orbem ita diuisisse: partem eius insulas
esse, partem uero continentem uocauere, nescii
omnem hanc terrenam inmensitatem Atlantici
maris ambitu coerceri insulamque hanc unam esse 15
cum insulis suis omnibus. Nam similes huic alias
<maiores> et alias minores circumfundit Oceanus,
quae tamen merito uidentur ignotae, cum ne hanc
quidem, cuius cultores sumus, omnem peragrare
possimus. Nam sicut hae insulae interfluuntur, 20
quae sunt in nostro mari, ita illae in uniuerso salo
fretis latioribus ambiuntur.