| DE PLATONE ET EIVS DOGMATE | |
| LIBER I | |
| Platoni habitudo corporis cognomentum dedit; | 1.1.1 |
| namque Aristocles prius est nominatus. Ei Ariston | |
| fuisse pater dictus est; ceterum Perictione, Glauci | |
| filia, mater fuit; et de utroque nobilitas satis | |
| clara; nam Ariston pater per Codrum ab ipso | 5 |
| Neptuno originem duxit, a Solone sapientissimo, | |
| qui legum Atticarum fundator fuit, maternus | |
| deriuatus est sanguis. Sunt qui Platonem augus- | |
| tiore conceptu prosatum dicant, cum quidem | |
| Apollinis figuratio Perictionae se miscuisset. Mense | 10 |
| etiam, qui apud Atticos thargelion dicitur, natus | |
| est, die qua apud Delum Latona fertur Apollinem | |
| Dianamque peperisse. Pridie Socraten genitum | |
| accepimus. Somnium etiam Socratis scitum ferunt: | |
| nam uidisse sibi uisus est cygni pullum ex altari, | 15 |
| quod in Academia Cupidini consecratum est, | |
| uolasse et in eius gremio residisse et postea | |
| olorem illum pinnis caelum petisse, canore musico | |
| auditus hominum deorumque mulcentem. Cum | |
| hoc Socrates in conuentu amicorum referret, | 20 |
| Ariston Platonem puerum oblaturus Socrati | |
| magistro commodum prosequebatur. Quem ubi | |
| adspexit ille ingeniumque intimum de exteriore | |
| conspicatus est facie: 'Hic ille erat, amici' inquit, | |
| 'de Academia Cupidinis cygnus'. | 25 |