'Humanitatem' non significare id, quod uolgus putat, sed eo uoca- 13.17.pr.1
bulo, qui sinceriter locuti sunt, magis proprie esse usos.
  Qui uerba Latina fecerunt quique his probe usi sunt, 1.1
'humanitatem' non id esse uoluerunt, quod uolgus existimat
quodque a Graecis φιλανθρωπία dicitur et significat dexteri-
tatem quandam beniuolentiamque erga omnis homines pro-
miscam, sed 'humanitatem' appellauerunt id propemodum, 5
quod Graeci παιδείαν uocant, nos eruditionem institutionem-
que in bonas artis dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt
adpetuntque, hi sunt uel maxime humanissimi. Huius enim
scientiae cura et disciplina ex uniuersis animantibus uni
homini datast idcircoque 'humanitas' appellata est. 10
  Sic igitur eo uerbo ueteres esse usos et cumprimis M. 2.1
Varronem Marcumque Tullium omnes ferme libri declarant.
Quamobrem satis habui unum interim exemplum promere.
Itaque uerba posui Varronise libro rerum humanarum primo, 3.1
cuius principium hoc est: 'Praxiteles, qui propter artificium
egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus.'
'Humaniori' inquit non ita, ut uulgo dicitur, facili et tracta- 4.1
bili et beniuolo, tametsi rudis litterarum sit—hoc enim cum
sententia nequaquam conuenit—, sed eruditiori doctiorique,
qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris et ex historia
cognouerit. 5