| PANEGYRICVS PLINI SECVNDI DICTVS | |
| TRAIANO IMP. | |
| Bene ac sapienter, patres conscripti, maiores instituerunt | 1.1 |
| ut rerum agendarum ita dicendi initium a precationibus | |
| capere, quod nihil rite nihil prouidenter homines sine deorum | |
| immortalium ope consilio honore auspicarentur. Qui mos cui | 2.1 |
| potius quam consuli aut quando magis usurpandus colendus- | |
| que est, quam cum imperio senatus, auctoritate rei publicae | |
| ad agendas optimo principi gratias excitamur? Quod enim | 3.1 |
| praestabilius est aut pulchrius munus deorum, quam castus et | |
| sanctus et dis simillimus princeps? Ac si adhuc dubium fuis- | 4.1 |
| set, forte casuque rectores terris an aliquo numine darentur, | |
| principem tamen nostrum liqueret diuinitus constitutum. | |
| Non enim occulta potestate fatorum, sed ab Ioue ipso coram | 5.1 |
| ac palam repertus electus est: quippe inter aras et altaria, | |
| eodemque loci quem deus ille tam manifestus ac praesens | |
| quam caelum ac sidera insedit. Quo magis aptum piumque | 6.1 |
| est te, Iuppiter optime, antea conditorem, nunc conserua- | |
| torem imperii nostri precari, ut mihi digna consule digna | |
| senatu digna principe contingat oratio, utque omnibus quae | |
| dicentur a me, libertas fides ueritas constet, tantumque a | 5 |
| specie adulationis absit gratiarum actio mea quantum abest | |
| a necessitate. |