Existimant quidam praescisse haec eum peritia futu- Tib.67.2.1
rorum ac multo ante, quanta se quandoque acerbitas
et infamia maneret, prospexisse; ideoque, ut impe-
rium inierit, et patris patriae appellationem et ne in
acta sua iuraretur obstinatissime recusasse, ne mox 5
maiore dedecore impar tantis honoribus inueniretur.
quod sane ex oratione eius, quam de utraque re habuit, 3.1
colligi potest; uel cum ait: similem se semper sui
futurum nec umquam mutaturum mores suos,
quam diu sanae mentis fuisset; sed exempli
causa cauendum esse, ne se senatus in acta 5
cuiusquam obligaret, quia aliquo casu mutari
posset. et rursus:
  'Si quando autem,' inquit, 'de moribus meis 4.1
deuotoque uobis animo dubitaueritis,—quod
prius quam eueniat, opto ut me supremus dies
huic mutatae uestrae de me opinioni eripiat—
nihil honoris adiciet mihi patria appellatio, 5
uobis autem exprobrabit aut temeritatem de-
lati mihi eius cognominis aut inconstantiam
contrarii de me iudicii.'
  Corpore fuit amplo atque robusto, statura quae 68.1.1
iustam excederet; latus ab umeris et pectore, ceteris
quoque membris usque ad imos pedes aequalis et
congruens; sinistra manu agiliore ac ualidiore, articulis
ita firmis, ut recens et integrum malum digito tere- 5
braret, caput pueri uel etiam adulescentis talitro uul-
neraret. colore erat candido, capillo pone occipitium 2.1
summissiore ut ceruicem etiam obtegeret, quod gentile
in illo uidebatur; facie honesta, in qua tamen crebri
et subiti tumores, cum praegrandibus oculis et qui,
quod mirum esset, noctu etiam et in tenebris uiderent, 5
sed ad breue et cum primum e somno patuissent;
deinde rursum hebescebant. incedebat ceruice rigida et 3.1
obstipa, adducto fere uultu, plerumque tacitus, nullo
aut rarissimo etiam cum proximis sermone eoque
tardissimo, nec sine molli quadam digitorum gesticu-
latione. quae omnia ingrata atque arrogantiae plena 5
et animaduertit Augustus in eo et excusare temp-
tauit saepe apud senatum ac populum professus natu-
rae uitia esse, non animi. ualitudine prosperrima 4.1
usus est, tempore quidem principatus paene toto prope
inlaesa, quamuis a tricesimo aetatis anno arbitratu
eam suo rexerit sine adiumento consilioue medicorum.