Sed ne discriminibus quidem caruit. primum in Cl.9.1.1
ipso consulatu, quod Neronis et Drusi fratrum Caesaris
statuas segnius locandas ponendasque curasset, paene
honore summotus est; deinde extraneo uel etiam do-
mesticorum aliquo deferente assidue uarieque inquie- 5
tatus. cum uero detecta esset Lepidi et Gaetulici
coniuratio, missus in Germaniam inter legatos ad gratu-
landum etiam uitae periculum adiit, indignante ac
fremente Gaio patruum potissimum ad se missum quasi
ad puerum regendum, adeo ut non defuerint, qui tra- 10
derent praecipitatum quoque in flumen, sic ut uestitus
aduenerat. atque ex eo numquam non in senatu 2.1
nouissimus consularium sententiam dixit, ignominiae
causa post omnis interrogatus. etiam cognitio falsi
testamenti recepta est, in quo et ipse signauerat. po-
stremo sestertium octogies pro introitu noui sacerdotii 5
coactus impendere, ad eas rei familiaris angustias deci-
dit, ut cum obligatam aerario fidem liberare non
posset, in uacuum lege praediatoria uenalis pependerit
sub edicto praefectorum. Per haec ac talia maxima 10.1.1
aetatis parte transacta quinquagesimo anno imperium
cepit quantumuis mirabili casu. exclusus inter ceteros
ab insidiatoribus Gai, cum quasi secretum eo deside-
rante turbam submouerent, in diaetam, cui nomen est 5
Hermaeum, recesserat; neque multo post rumore caedis
exterritus prorepsit ad solarium proximum interque
praetenta foribus uela se abdidit. latentem discurrens 2.1
forte gregarius miles, animaduersis pedibus, [e] studio
sciscitandi quisnam esset, ad[co]gnouit extractumque et
prae metu ad genua sibi adcidentem imperatorem
salutauit. hinc ad alios commilitones fluctuantis nec 5
quicquam adhuc quam frementis perduxit. ab his
lecticae impositus et, quia sui diffugerant uicissim
succollantibus in castra delatus est tristis ac trepidus,
miserante obuia turba quasi ad poenam raperetur in-
sons. receptus intra uallum inter excubias militum 3.1
pernoctauit, aliquanto minore spe quam fiducia. nam
consules cum senatu et cohortibus urbanis forum Capi-
toliumque occupauerant asserturi communem libertatem;
accitusque et ipse per tr. pl. in curiam ad suadenda 5
quae uiderentur, ui se et necessitate teneri respon-
dit. uerum postero die et senatu segniore in exequendis 4.1
conatibus per taedium ac dissensionem diuersa censen-
tium et multitudine, quae circumstabat, unum rec-
torem iam et nominatim exposcente, armatos pro con-
tione iurare in nomen suum passus est promisitque 5
singulis quina dena sestertia, primus Caesarum fidem
militis etiam praemio pigneratus.