Imperio stabilito nihil antiquius duxit quam id bi- Cl.11.1.1
duum, quo de mutando rei p. statu haesitatum erat,
memoriae eximere. omnium itaque factorum dictorum-
que in eo ueniam et obliuionem in perpetuum sanxit
ac praestitit, tribunis modo ac centurionibus paucis 5
e coniuratorum in Gaium numero interemptis, exempli
simul causa et quod suam quoque caedem depoposcisse
cognouerat. conuersus hinc ad officia pietatis ius iuran- 2.1
dum neque sanctius sibi neque crebrius instituit quam
per Augustum. auiae Liuiae diuinos honores et cir-
censi pompa currum elephantorum Augustino similem
decernenda curauit; parentibus inferias publicas, et 5
hoc amplius patri circenses annuos natali die, matri
carpentum, quo per circum duceretur, et cognomen
Augustae ab uiua recusatum. †a fratris memoria per
omnem occasionem celebratam comoediam quoque Grae-
cam Neapolitano certamine docuit ac de sententia 10
iudicum coronauit. ne Marcum quidem Antonium in- 3.1
honoratum ac sine grata mentione transmisit, testatus
quondam per edictum, tanto impensius petere se ut
natalem patris Drusi celebrarent, quod idem esset et
aui sui Antoni[i]. Tiberio marmoreum arcum iuxta 5
Pompei theatrum, decretum quidem olim a senatu
uerum omissum, peregit. Gai quoque etsi acta omnia
rescidit, diem tamen necis, quamuis exordium princi-
patus sui, uetuit inter festos referri.
  At in semet augendo parcus atque ciuilis praeno- 12.1.1
mine Imperatoris abstinuit, nimios honores recusauit,
sponsalia filiae natalemque geniti nepotis silentio ac
tantum domestica religione transegit. neminem exulum
nisi ex senatus auctoritate restituit. ut sibi in curiam 5
praefectum praetori tribunosque militum secum indu-
cere liceret utque rata essent quae procuratores sui in
iudicando statuerent, precario exegit. ius nundinarum 2.1
in priuata praedia a consulibus petit. cognitionibus
magistratuum ut unus e consiliariis frequenter interfuit;
eosdem spectacula edentis surgens et ipse cum cetera
turba uoce ac manu ueneratus est. tr(ibunis) pl(ebis) 5
adeuntibus se pro tribunali excusauit, quod propter
angustias non posset audire eos nisi stantes. quare in 3.1
breui spatio tantum amoris fauorisque collegit, ut cum
profectum eum Ostiam perisse ex insidiis nuntiatum
esset, magna consternatione populus et militem quasi
proditorem et senatum quasi parricidam diris execra- 5
tionibus incessere non ante destiterit, quam unus atque
alter et mox plures a magistratibus in rostra pro-
ducti saluum et appropinquare confirmarent.