Nec tamen expers insidiarum usque quaque per- Cl.13.1.1
mansit, sed et a singulis et per factionem et denique
ciuili bello infestatus est. e plebe homo nocte media
iuxta cubiculum eius cum pugione deprehensus est;
reperti et equestris ordinis duo in publico cum dolone 5
ac uenatorio cultro praestolantes, alter ut egressum
theatro, alter ut sacrificantem apud Martis aedem adore-
retur. conspirauerunt autem ad res nouas Gallus Asi- 2.1
nius et Statilius Coruinus, Pollionis ac Messalae ora-
torum nepotes, assumptis compluribus libertis ipsius
atque seruis. bellum ciuile mouit Furius Camillus
Scribonianus Delmatiae legatus; uerum intra quintum 5
diem oppressus est legionibus, quae sacramentum mu-
tauerant, in paenitentiam religione conuersis, postquam
denuntiato ad nouum imperatorem itinere casu quodam
ac diuinitus neque aquila ornari neque signa conuelli
mouerique potuerunt. 10
  Consulatus super pristinum quattuor gessit; ex qui- 14.1.1
bus duos primos iunctim, sequentis per interuallum
quarto quemque anno, semenstrem nouissimum, bimen-
stris ceteros, tertium autem nouo circa principem exem-
plo in locum demortui suffectus. ius et consul et extra 5
honorem laboriosissime dixit, etiam suis suorumque
diebus sollemnibus, nonnumquam festis quoque anti-
quitus et religiosis. nec semper praescripta legum
secutus duritiam lenitatemue multarum ex bono et
aequo, perinde ut adficeretur, moderatus est; nam et 10
iis, qui apud priuatos iudices plus petendo formula
excidissent, restituit actiones et in maiore fraude con-
uictos legitimam poenam supergressus ad bestias con-
demnauit. in cognoscendo autem ac decernendo mira 15.1.1
uarietate animi fuit, modo circumspectus et sagax, inter-
dum inconsultus ac praeceps, nonnumquam friuolus
amentique similis. cum decurias rerum actu expun-
geret, eum, qui dissimulata uacatione quam beneficio 5
liberorum habebat responderat, ut cupidum iudicandi
dimisit; alium interpellatum ab aduersariis de propria
lite negantemque cognitionis rem sed ordinari iuris
esse, agere causam confestim apud se coegit, proprio
negotio documentum daturum, quam aequus 10
iudex in alieno negotio futurus esset. feminam 2.1
non agnoscentem filium suum dubia utrimque argu-
mentorum fide ad confessionem compulit indicto matri-
monio iuuenis. absentibus secundum praesentes facillime
dabat, nullo dilectu culpane quis an aliqua necessitate 5
cessasset. proclamante quodam praecidendas falsario
manus, carnificem statim acciri cum machaera mensa-
que lanionia flagitauit. peregrinitatis reum orta inter
aduocatos leui contentione, togatumne an palliatum
dicere causam oporteret, quasi aequitatem integram 10
ostentans, mutare habitum saepius et prout accusare-
tur defendereturue, iussit. de quodam etiam negotio ita 3.1
ex tabella pronuntiasse creditur, secundum eos se
sentire, qui uera proposuissent. propter quae
usque eo euiluit, ut passim ac propalam contemptui
esset. excusans quidam testem e prouincia ab eo uo- 5
catum negauit praesto esse posse dissimulata diu causa;
ac post longas demum interrogationes: 'mortuus est,'
inquit, 'puto, licuit.' alius gratias agens quod reum
defendi pateretur, adiecit: 'et tamen fieri solet.' illud
quoque a maioribus natu audiebam, adeo causidicos 10
patientia eius solitos abuti, ut discedentem e tribunali
non solum uoce reuocarent, sed et lacinia togae retenta,
interdum pede apprehenso detinerent. ac ne cui haec 4.1
mira sint, litigatori Graeculo uox in altercatione ex-
cidit: καὶ σὺ γέρων εἶ καὶ μωρός. equitem quidem
Romanum obscaenitatis in feminas reum, sed falso
et ab impotentibus inimicis conficto crimine, satis 5
constat, cum scorta meritoria citari aduersus se et
audiri pro testimonio uideret, graphium et libellos, quos
tenebat in manu, ita cum magna stultitiae et saeuitiae
exprobratione iecisse in faciem eius, ut genam non
leuiter perstrinxerit. 10