Ex Scribonia Iuliam, ex Liuia nihil liberorum tulit, Aug.63.1.1
cum maxime cuperet. infans, qui conceptus erat, im-
maturus est editus. Iuliam primum Marcello Octauiae
sororis suae filio tantum quod pueritiam egresso, deinde,
ut is obiit, M. Agrippae nuptum dedit exorata sorore, 5
ut sibi genero cederet; nam tunc Agrippa alteram
Marcellarum habebat et ex ea liberos. hoc quoque 2.1
defuncto, multis ac diu, etiam ex equestri ordine, cir-
cumspectis condicionibus, Tiberium priuignum suum
elegit coegitque praegnantem uxorem et ex qua iam
pater erat dimittere. M. Antonius scribit primum eum 5
Antonio filio suo despondisse Iuliam, dein Cotisoni
Getarum regi, quo tempore sibi quoque in uicem filiam
regis in matrimonium petisset.
  Nepotes ex Agrippa et Iulia tres habuit C. et L. 64.1.1
et Agrippam, neptes duas Iuliam et Agrippinam. Iuliam
L. Paulo censoris filio, Agrippinam Germanico sororis
suae nepoti collocauit. Gaium et L. adoptauit domi
per assem et libram emptos a patre Agrippa teneros- 5
que adhuc ad curam rei p. admouit et consules desig-
natos circum prouincias exercitusque dimisit. filiam 2.1
et neptes ita instituit, ut etiam lanificio assuefaceret
uetaretque loqui aut agere quicquam nisi propalam
et quod in di[ut]urnos commentarios referretur; extra-
neorum quidem coetu adeo prohibuit, ut L. Vinicio, 5
claro decoroque iuueni, scripserit quondam parum
modeste fecisse eum, quod filiam suam Baias
salutatum uenisset. nepotes et litteras et natare 3.1
aliaque rudimenta per se plerumque docuit, ac nihil
aeque elaborauit quam ut imitarentur chirographum
suum; neque cenauit una, nisi ut in imo lecto assi-
derent, neque iter fecit, nisi ut uehiculo anteirent aut 5
circa adequitarent. sed laetum eum atque fidentem et 65.1.1
subole et disciplina domus Fortuna destituit. Iulias,
filiam et neptem, omnibus probris contaminatas rele-
gauit; C. et L. in duodeuiginti mensium spatio amisit
ambos, Gaio in Lycia, Lucio Massiliae defunctis. ter- 5
tium nepotem Agrippam simulque priuignum Tiberium
adoptauit in foro lege curiata; ex quibus Agrippam
breui ob ingenium sordidum ac ferox abdicauit sepo-
suitque Surrentum.