Notaui et in chirographo eius illa praecipue: non Aug.87.3.1
diuidit uerba nec ab extrema parte uersuum abundantis
litteras in alterum transfert, sed ibidem statim subicit
circumducitque. orthographiam, id est formulam ra- 88.1.1
tionemque scribendi a grammaticis institutam, non adeo
custodi[i]t ac uidetur eorum potius sequi opinionem,
qui perinde scribendum ac loquamur existiment. nam
quod saepe non litteras modo sed syllabas aut permutat 5
aut praeterit, communis hominum error est. nec ego
id notarem, nisi mihi mirum uideretur tradidisse ali-
quos, legato eum consulari successorem dedisse ut
rudi et indocto, cuius manu 'ixi' pro ipsi scriptum anim-
aduerterit. quotiens autem per notas scribit, B pro 10
A, C pro B ac deinceps eadem ratione sequentis litteras
ponit; pro X autem duplex A.
  Ne Graecarum quidem disciplinarum leuiore studio 89.1.1
tenebatur. in quibus et ipsis praestabat largiter magi-
stro dicendi usus Apollodoro Pergameno, quem iam
grandem natu Apolloniam quoque secum ab urbe iuuenis
adhuc eduxerat, deinde eruditione etiam uaria repletus 5
[s]per Arei philosophi filiorumque eius Dionysi et Nica-
noris contubernium; non tamen ut aut loqueretur ex-
pedite aut componere aliquid auderet; nam et si quid
res exigeret, Latine formabat uertendumque alii dabat.
sed plane poematum quoque non imperitus, delectabatur 10
etiam comoedia ueteri et saepe eam exhibuit specta-
culis publicis. In euoluendis utriusque linguae auctori- 2.1
bus nihil aeque sectabatur, quam praecepta et exempla
publice uel priuatim salubria, eaque ad uerbum ex-
cerpta aut ad domesticos aut ad exercituum prouin-
ciarumque rectores aut ad urbis magistratus plerumque 5
mittebat, prout quique monitione indigerent. etiam
libros totos et senatui recitauit et populo notos per
edictum saepe fecit, ut orationes Q. Metelli 'de prole
augenda' et Rutili 'de modo aedificiorum,' quo
magis persuaderet utramque rem non a se primo anim- 10
aduersam, sed antiquis iam tunc curae fuisse.