Genus eloquendi secutus est elegans et temperatum Aug.86.1.1
uitatis sententiarum ineptiis atque concinnitate et 're-
conditorum uerborum,' ut ipse dicit, 'fetoribus';
praecipuamque curam duxit sensum animi quam aper-
tissime exprimere. quod quo facilius efficeret aut nec- 5
ubi lectorem uel auditorem obturbaret ac moraretur,
neque praepositiones urbibus addere neque coniunctiones
saepius iterare dubitauit, quae detractae afferunt aliquid
obscuritatis, etsi gratiam augent. cacozelos et anti- 2.1
quarios, ut diuerso genere uitiosos, pari fastidio spreuit
exagitabatque nonnumquam; in primis Maecenatem
suum, cuius 'myrobrechis,' ut ait, 'cincinnos' usque
quaque persequitur et imitando per iocum irridet. sed 5
nec Tiberio parcit et exoletas interdum et reconditas
uoces aucupanti. M. quidem Antonium ut insanum in-
crepat, quasi ea scribentem, quae mirentur potius ho-
mines quam intellegant; deinde ludens malum et incon-
stans in eligendo genere dicendi ingenium eius, addit 10
haec: 'tuque dubitas, Cimberne Annius an Vera- 3.1
nius Flaccus imitandi sint tibi, ita ut uerbis,
quae Crispus Sallustius excerpsit ex Origini-
bus Catonis, utaris? an potius Asiaticorum ora-
torum inani[bu]s sententiis uerborum uolubili- 5
tas in nostrum sermonem transferenda?' et qua-
dam epistula Agrippinae neptis ingenium conlaudans:
'sed opus est,' inquit, 'dare te operam, ne moleste
scribas et loquaris.'
  Cotidiano sermone quaedam frequentius et nota- 87.1.1
biliter usurpasse eum, litterae ipsius autographae osten-
tant, in quibus identidem, cum aliquos numquam solu-
turos significare uult, 'ad K(a)l(endas) Graecas solu-
turos' ait; et cum hortatur ferenda esse praesentia, 5
qualiacumque sint: 'contenti simus hoc Catone'; et
ad exprimendam festinatae rei uelocitatem: 'celerius
quam asparagi cocuntur.' ponit assidue et pro stulto 2.1
'baceolum apud pullum pulleiaceum' et pro cerrito
'uacerrosum' et 'uapide' se habere pro male et 'beti-
zare' pro languere, quod uulgo 'lachanizare' dicitur;
item 'simus' pro sumus et 'domos' genetiuo casu sin- 5
gulari pro domuos. nec umquam aliter haec duo, ne
quis mendam magis quam consuetudinem putet.