Corpus decuriones municipiorum et coloniarum a Aug.100.2.1
Nola Bouillas usque deportarunt noctibus propter anni
tempus, cum interdiu in basilica cuiusque oppidi uel
in aedium sacrarum maxima reponeretur. a Bouillis
equester ordo suscepit urbique intulit atque in uesti- 5
bulo domus conlocauit. senatus et in funere ornando
et in memoria honoranda eo studio certatim progressus
est, ut inter alia complura censuerint quidam, funus
triumphali porta ducendum, praecedente Victoria quae
est in curia, canentibus neniam principum liberis utrius- 10
que sexus; alii, exequiarum die ponendos anulos aureos
ferreosque sumendos; nonnulli, ossa legenda per sacer-
dotes summorum collegiorum. fuit et qui suaderet, 3.1
appellationem mensis Augusti in Septembrem trans-
ferendam, quod hoc genitus Augustus, illo defunctus
esset; alius, ut omne tempus a primo die natali ad
exitum eius saeculum Augustum appellaretur et ita in 5
fastos referretur. uerum adhibito honoribus modo bi-
fariam laudatus est: pro aede Diui Iuli a Tiberio et
pro rostris ueteribus a Druso Tiberi filio, ac senatorum
umeris delatus in Campum crematusque. nec defuit 4.1
uir praetorius, qui se effigiem cremati euntem in cae-
lum uidisse iuraret. reliquias legerunt primores eque-
stris ordinis tunicati et discincti pedibusque nudis ac
Mausoleo condiderunt. id opus inter Flaminiam uiam 5
ripamque Tiberis sexto suo consulatu extruxerat cir-
cumiectasque siluas et ambulationes in usum populi
iam tum publicarat.
  Testamentum L. Planco C. Silio cons. III. Non. Apri- 101.1.1
les, ante annum et quattuor menses quam decederet,
factum ab eo ac duobus codicibus partim ipsius partim
libertorum Polybi et Hilarionis manu scriptum depo-
situmque apud se uirgines Vestales cum tribus signatis 5
aeque uoluminibus protulerunt. quae omnia in senatu
aperta atque recitata sunt. heredes instituit primos: 2.1
Tiberium ex parte dimidia et sextante, Liuiam ex parte
tertia, quos et ferre nomen suum iussit; secundos:
Drusum Tiberi filium ex triente, ex partibus reliquis
Germanicum liberosque eius tres sexus uirilis; tertio 5
gradu propinquos amicosque compluris. legauit populo
R. quadringenties, tribubus tricies quinquies sester-
tium, praetorianis militibus singula milia nummorum,
cohortibus urbanis quingenos, legionaris trecenos num-
mos; quam summam repraesentari iussit, nam et con- 10
fiscatam semper repositamque habuerat. reliqua legata 3.1
uarie dedit perduxitque quaedam ad uicena sestertia,
quibus soluendis annuum diem finiit, excusata rei fami-
liaris mediocritate nec plus peruenturum ad heredes
suos quam milies et quingenties professus, quamuis 5
uiginti proximis annis quaterdecies milies ex testa-
mentis amicorum percepisset, quod paene omne cum
duobus paternis patrimoniis ceterisque hereditatibus in
rem p. absumpsisset. Iulias filiam neptemque, si quid
iis accidisset, uetuit sepulcro suo inferri. tribus uolu- 4.1
minibus, uno mandata de funere suo complexus est,
altero indicem rerum a se gestarum, quem uellet incidi
in aeneis tabulis, quae ante Mausoleum statuerentur,
tertio breuiarium totius imperii, quantum militum sub 5
signis ubique esset, quantum pecuniae in aerario et
fiscis et uectigaliorum residuis. adiecit et libertorum
seruorumque nomina, a quibus ratio exigi posset.