| DIALOGUS | |
| DE ORATORIBUS | |
| Saepe ex me requiris, Iuste Fabi, cur, cum priora saecula | 1.1.1 |
| tot eminentium oratorum ingeniis gloriaque floruerint, | |
| nostra potissimum aetas deserta et laude eloquentiae orbata | |
| vix nomen ipsum oratoris retineat; neque enim ita appella- | |
| mus nisi antiquos, horum autem temporum diserti causidici | 5 |
| et advocati et patroni et quidvis potius quam oratores vo- | |
| cantur. cui percontationi tuae respondere et tam magnae | 2.1 |
| quaestionis pondus excipere, ut aut de ingeniis nostris male | |
| existimandum <sit>, si idem adsequi non possumus, aut de | |
| iudiciis, si nolumus, vix hercule auderem, si mihi mea sen- | |
| tentia proferenda ac non disertissimorum, ut nostris tem- | 5 |
| poribus, hominum sermo repetendus esset, quos eandem | |
| hanc quaestionem pertractantis iuvenis admodum audivi. | |
| ita non ingenio, sed memoria et recordatione opus est, ut | 3.1 |
| quae a praestantissimis viris et excogitata subtiliter et dicta | |
| graviter accepi, cum singuli diversas [vel easdem] sed pro- | |
| babilis causas adferrent, dum formam sui quisque et animi | |
| et ingenii redderent, isdem nunc numeris isdemque rationi- | 5 |
| bus persequar, servato ordine disputationis. neque enim | 4.1 |
| defuit qui diversam quoque partem susciperet, ac multum | |
| vexata et inrisa vetustate nostrorum temporum eloquentiam | |
| antiquorum ingeniis anteferret. |