Nolo inridere "rotam Fortunae" et "ius verrinum" et 23.1.1
illud tertio quoque sensu in omnibus orationibus pro sententia
positum "esse videatur." nam et haec invitus rettuli et plura
omisi, quae tamen sola mirantur atque exprimunt ii, qui
se antiquos oratores vocitant. neminem nominabo, genus 2.1
hominum significasse contentus; sed vobis utique versantur
ante oculos isti, qui Lucilium pro Horatio et Lucretium
pro Virgilio legunt, quibus eloquentia Aufidii Bassi aut
Servilii Noniani ex comparatione Sisennae aut Varronis 5
sordet, qui rhetorum nostrorum commentarios fastidiunt,
oderunt, Calvi mirantur. quos more prisco apud iudicem 3.1
fabulantis non auditores sequuntur, non populus audit, vix
denique litigator perpetitur: adeo maesti et inculti illam
ipsam, quam iactant, sanitatem non firmitate, sed ieiunio
consequuntur. porro ne in corpore quidem valetudinem 4.1
medici probant quae animi anxietate contingit; parum est
aegrum non esse: fortem et laetum et alacrem volo. prope
abest ab infirmitate, in quo sola sanitas laudatur. vos vero, 5.1
<viri> disertissimi, ut potestis, ut facitis, inlustrate saeculum
nostrum pulcherrimo genere dicendi. nam et te, Messalla, 6.1
video laetissima quaeque antiquorum imitantem, et vos,
Materne ac Secunde, ita gravitati sensuum nitorem et cultum
verborum miscetis, ea electio inventionis, is ordo rerum, ea,
quotiens causa poscit, ubertas, ea, quotiens permittit, bre- 5
vitas, is compositionis decor, ea sententiarum planitas est,
sic exprimitis adfectus, sic libertatem temperatis, ut etiam si
nostra iudicia malignitas et invidia tardaverit, verum de vobis
dicturi sint posteri nostri.'