Invenio apud quosdam auctores pavore belli seu 2.37.1
fastidio utriusque principis, quorum flagitia ac dedecus aper-
tiore in dies fama noscebantur, dubitasse exercitus num po-
sito certamine vel ipsi in medium consultarent, vel senatui
permitterent legere imperatorem, atque eo duces Othonia- 5
nos spatium ac moras suasisse, praecipua spe Paulini, quod
vetustissimus consularium et militia clarus gloriam nomen-
que Britannicis expeditionibus meruisset. ego ut concesse-
rim apud paucos tacito voto quietem pro discordia, bonum
et innocentem principem pro pessimis ac flagitiosissimis ex- 10
petitum, ita neque Paulinum, qua prudentia fuit, sperasse
corruptissimo saeculo tantam vulgi moderationem reor ut
qui pacem belli amore turbaverant, bellum pacis caritate de-
ponerent, neque aut exercitus linguis moribusque dissonos in
hunc consensum potuisse coalescere, aut legatos ac duces 15
magna ex parte luxus egestatis scelerum sibi conscios nisi
pollutum obstrictumque meritis suis principem passuros.