Vetus ac iam pridem insita mortalibus potentiae 2.38.1
cupido cum imperii magnitudine adolevit erupitque; nam re-
bus modicis aequalitas facile habebatur. sed ubi subacto
orbe et aemulis urbibus regibusve excisis securas opes con-
cupiscere vacuum fuit, prima inter patres plebemque certa- 5
mina exarsere. modo turbulenti tribuni, modo consules prae-
validi, et in urbe ac foro temptamenta civilium bellorum;
mox e plebe infima C. Marius et nobilium saevissimus L.
Sulla victam armis libertatem in dominationem verterunt.
post quos Cn. Pompeius occultior non melior, et numquam 10
postea nisi de principatu quaesitum. non discessere ab ar-
mis in Pharsalia ac Philippis civium legiones, nedum Otho-
nis ac Vitellii exercitus sponte posituri bellum fuerint: eadem
illos deum ira, eadem hominum rabies, eaedem scelerum
causae in discordiam egere. quod singulis velut ictibus 15
transacta sunt bella, ignavia principum factum est. sed me
veterum novorumque morum reputatio longius tulit: nunc ad
rerum ordinem venio.