Igitur repentino incursu Antonius stationes hostium 3.9.1
inrupit; temptatisque levi proelio animis ex aequo discessum.
mox Caecina inter Hostiliam, vicum Veronensium, et palu-
des Tartari fluminis castra permuniit, tutus loco, cum terga
flumine, latera obiectu paludis tegerentur. quod si adfuisset 5
fides, aut opprimi universis Vitellianorum viribus duae legio-
nes, nondum coniuncto Moesico exercitu, potuere, aut retro
actae deserta Italia turpem fugam conscivissent. sed Caecina
per varias moras prima hostibus prodidit tempora belli, dum
quos armis pellere promptum erat, epistulis increpat, donec 10
per nuntios pacta perfidiae firmaret. interim Aponius Satur-
ninus cum legione septima Claudiana advenit. legioni tribu-
nus Vipstanus Messala praeerat, claris maioribus, egregius
ipse et qui solus ad id bellum artis bonas attulisset. has ad
copias nequaquam Vitellianis paris (quippe tres adhuc legio- 15
nes erant) misit epistulas Caecina, temeritatem victa arma
tractantium incusans. simul virtus Germanici exercitus lau-
dibus attollebatur, Vitellii modica et vulgari mentione, nulla
in Vespasianum contumelia: nihil prorsus quod aut corrum-
peret hostem aut terreret. Flavianarum partium duces omissa 20
prioris fortunae defensione pro Vespasiano magnifice, pro
causa fidenter, de exercitu securi, in Vitellium ut inimici prae-
sumpsere, facta tribunis centurionibusque retinendi quae Vi-
tellius indulsisset spe; atque ipsum Caecinam non obscure
ad transitionem hortabantur. recitatae pro contione epistulae 25
addidere fiduciam, quod submisse Caecina, velut offendere
Vespasianum timens, ipsorum duces contemptim tamquam in-
sultantes Vitellio scripsissent.