Ceterum propinqua hieme et umentibus Pado cam- 3.50.1
pis expeditum agmen incedere. signa aquilaeque victricium
legionum, milites vulneribus aut aetate graves, plerique etiam
integri Veronae relicti: sufficere cohortes alaeque et e legioni-
bus lecti profligato iam bello videbantur. undecima legio 5
sese adiunxerat, initio cunctata, sed prosperis rebus anxia
quod defuisset; sex milia Dalmatarum, recens dilectus, comi-
tabantur; ducebat Pompeius Silvanus consularis: vis consi-
liorum penes Annium Bassum legionis legatum. is Silvanum
socordem bello et dies rerum verbis terentem specie obse- 10
quii regebat ad omniaque quae agenda forent quieta cum
industria aderat. ad has copias e classicis Ravennatibus,
legionariam militiam poscentibus, optimus quisque adsciti:
classem Dalmatae supplevere. exercitus ducesque ad Fanum
Fortunae iter sistunt, de summa rerum cunctantes, quod mo- 15
tas ex urbe praetorias cohortis audierant et teneri praesi-
diis Appenninum rebantur; et ipsos in regione bello attrita
inopia et seditiosae militum voces terrebant, clavarium (do-
nativi nomen est) flagitantium. nec pecuniam aut frumentum
providerant, et festinatio atque aviditas praepediebant, dum 20
quae accipi poterant rapiuntur.