Duces partium ut Carsulas venere, paucos ad re- 3.60.1
quiem dies sumunt, donec aquilae signaque legionum adse-
querentur. et locus ipse castrorum placebat, late prospectans,
tuto copiarum adgestu, florentissimis pone tergum municipiis;
simul conloquia cum Vitellianis decem milium spatio distan- 5
tibus et proditio sperabatur. aegre id pati miles et victoriam
malle quam pacem; ne suas quidem legiones opperiebantur,
ut praedae quam periculorum socias. vocatos ad contionem
Antonius docuit esse adhuc Vitellio viris, ambiguas, si deli-
berarent, acris, si desperassent. initia bellorum civilium 10
fortunae permittenda: victoriam consiliis et ratione perfici.
iam Misenensem classem et pulcherrimam Campaniae oram
descivisse, nec plus e toto terrarum orbe reliquum Vitellio
quam quod inter Tarracinam Narniamque iaceat. satis gloriae
proelio Cremonensi partum et exitio Cremonae nimium in- 15
vidiae: ne concupiscerent Romam capere potius quam ser-
vare. maiora illis praemia et multo maximum decus, si in-
columitatem senatui populoque Romano sine sanguine quae-
sissent. his ac talibus mitigati animi.