At Civilem immensis auctibus universa Germania ex- 4.28.1
tollebat, societate nobilissimis obsidum firmata. ille, ut cui-
que proximum, vastari Vbios Trevirosque, et aliam manum
Mosam amnem transire iubet, ut Menapios et Morinos et ex-
trema Galliarum quateret. actae utrobique praedae, infestius 5
in Vbiis, quod gens Germanicae originis eiurata patria [Ro-
manorum nomen] Agrippinenses vocarentur. caesae cohor-
tes eorum in vico Marcoduro incuriosius agentes, quia procul
ripa aberant. nec quievere Vbii quo minus praedas e Ger-
mania peterent, primo impune, dein circumventi sunt, per 10
omne id bellum meliore usi fide quam fortuna. contusis Vbiis
gravior et successu rerum ferocior Civilis obsidium legionum
urgebat, intentis custodiis ne quis occultus nuntius venien-
tis auxilii penetraret. machinas molemque operum Batavis
delegat: Transrhenanos proelium poscentis ad scindendum 15
vallum ire detrusosque redintegrare certamen iubet, supe-
rante multitudine et facili damno.