Cerialis postero die coloniam Trevirorum ingressus 4.72.1
est, avido milite eruendae civitatis. hanc esse Classici, hanc
Tutoris patriam; horum scelere clausas caesasque legiones.
quid tantum Cremonam meruisse? quam e gremio Italiae
raptam quia unius noctis moram victoribus attulerit. stare 5
in confinio Germaniae integram sedem spoliis exercituum et
ducum caedibus ovantem. redigeretur praeda in fiscum: ipsis
sufficere ignis et rebellis coloniae ruinas, quibus tot castro-
rum excidia pensarentur. Cerialis metu infamiae, si licentia
saevitiaque imbuere militem crederetur, pressit iras: et pa- 10
ruere, posito civium bello ad externa modestiores. convertit
inde animos accitarum e Mediomatricis legionum miserabilis
aspectus. stabant conscientia flagitii maestae, fixis in terram
oculis: nulla inter coeuntis exercitus consalutatio; neque so-
lantibus hortantibusve responsa dabant, abditi per tentoria 15
et lucem ipsam vitantes. nec proinde periculum aut metus
quam pudor ac dedecus obstupefecerat, attonitis etiam victo-
ribus, qui vocem precesque adhibere non ausi lacrimis ac
silentio veniam poscebant, donec Cerialis mulceret animos,
fato acta dictitans quae militum ducumque discordia vel 20
fraude hostium evenissent. primum illum stipendiorum et
sacramenti diem haberent: priorum facinorum neque impe-
ratorem neque se meminisse. tunc recepti in eadem castra,
et edictum per manipulos ne quis in certamine iurgiove sedi-
tionem aut cladem commilitoni obiectaret. 25