Mox Treviros ac Lingonas ad contionem vocatos ita 4.73.1
adloquitur: 'neque ego umquam facundiam exercui, et popu-
li Romani virtutem armis adfirmavi: sed quoniam apud
vos verba plurimum valent bonaque ac mala non sua natura,
sed vocibus seditiosorum aestimantur, statui pauca disserere 5
quae profligato bello utilius sit vobis audisse quam nobis
dixisse. terram vestram ceterorumque Gallorum ingressi sunt
duces imperatoresque Romani nulla cupidine, sed maioribus
vestris invocantibus, quos discordiae usque ad exitium fati-
gabant, et acciti auxilio Germani sociis pariter atque hosti- 10
bus servitutem imposuerant. quot proeliis adversus Cimbros
Teutonosque, quantis exercituum nostrorum laboribus quove
eventu Germanica bella tractaverimus, satis clarum. nec ideo
Rhenum insedimus ut Italiam tueremur, sed ne quis alius
Ariovistus regno Galliarum potiretur. an vos cariores Civili 15
Batavisque et transrhenanis gentibus creditis quam maiori-
bus eorum patres avique vestri fuerunt? eadem semper causa
Germanis transcendendi in Gallias, libido atque avaritia et
mutandae sedis amor, ut relictis paludibus et solitudinibus
suis fecundissimum hoc solum vosque ipsos possiderent: 20
ceterum libertas et speciosa nomina praetexuntur; nec quis-
quam alienum servitium et dominationem sibi concupivit ut
non eadem ista vocabula usurparet.'