Crebrae interim et muliebribus blandimentis infectae 1.74.1
ab Othone ad Vitellium epistulae offerebant pecuniam et
gratiam et quemcumque <e> quietis locis prodigae vitae legis-
set. paria Vitellius ostentabat, primo mollius, stulta utrim-
que et indecora simulatione, mox quasi rixantes stupra ac 5
flagitia in vicem obiectavere, neuter falso. Otho, revocatis
quos Galba miserat legatis, rursus ad utrumque Ger-
manicum exercitum et ad legionem Italicam easque quae
Lugduni agebant copias specie senatus misit. legati apud
Vitellium remansere, promptius quam ut retenti viderentur; 10
praetoriani, quos per simulationem officii legatis Otho ad-
iunxerat, remissi antequam legionibus miscerentur. addidit
epistulas Fabius Valens nomine Germanici exercitus ad prae-
torias et urbanas cohortis de viribus partium magnificas et
concordiam offerentis; increpabat ultro quod tanto ante 15
traditum Vitellio imperium ad Othonem vertissent.