Ita promissis simul ac minis temptabantur, ut bello 1.75.1
impares, in pace nihil amissuri; neque ideo praetorianorum
fides mutata. sed insidiatores ab Othone in Germaniam, a
Vitellio in urbem missi. utrisque frustra fuit, Vitellianis in-
pune, per tantam hominum multitudinem mutua ignorantia 5
fallentibus: Othoniani novitate vultus, omnibus in vicem
gnaris, prodebantur. Vitellius litteras ad Titianum fratrem
Othonis composuit, exitium ipsi filioque eius minitans ni
incolumes sibi mater ac liberi servarentur. et stetit domus
utraque, sub Othone incertum an metu: Vitellius victor 10
clementiae gloriam tulit.