Sed Germanicus nondum comperto profectionem 2.60.1
eam incusari Nilo subvehebatur, orsus oppido a Canopo.
condidere id Spartani ob sepultum illic rectorem navis Ca-
nopum, qua tempestate Menelaus Graeciam repetens diver-
sum ad mare terramque Libyam deiectus <est>. inde proximum 5
amnis os dicatum Herculi, quem indigenae ortum apud se
et antiquissimum perhibent eosque, qui postea pari virtute
fuerint, in cognomentum eius adscitos; mox visit veterum
Thebarum magna vestigia. et manebant structis molibus
litterae Aegyptiae, priorem opulentiam complexae: iussusque 10
e senioribus sacerdotum patrium sermonem interpretari, refe-
rebat habitasse quondam septingenta milia aetate militari,
atque eo cum exercitu regem Rhamsen Libya Aethiopia
Medisque et Persis et Bactriano ac Scytha potitum quasque
terras Suri Armeniique et contigui Cappadoces colunt, inde 15
Bithynum, hinc Lycium ad mare imperio tenuisse. lege-
bantur et indicta gentibus tributa, pondus argenti et auri,
numerus armorum equorumque et dona templis ebur atque
odores, quasque copias frumenti et omnium utensilium
quaeque natio penderet, haud minus magnifica quam nunc 20
vi Parthorum aut potentia Romana iubentur.