Maroboduo undique deserto non aliud subsidium 2.63.1
quam misericordia Caesaris fuit. transgressus Danuvium,
qua Noricam provinciam praefluit, scripsit Tiberio non ut
profugus aut supplex sed ex memoria prioris fortunae: nam
multis nationibus clarissimum quondam regem ad se vocan- 5
tibus Romanam amicitiam praetulisse. responsum a Caesare
tutam ei honoratamque sedem in Italia fore, si maneret:
sin rebus eius aliud conduceret, abiturum fide qua venisset.
ceterum apud senatum disseruit non Philippum Athenien-
sibus, non Pyrrhum aut Antiochum populo Romano perinde 10
metuendos fuisse. extat oratio qua magnitudinem viri, vio-
lentiam subiectarum ei gentium et quam propinquus Italiae
hostis, suaque in destruendo eo consilia extulit. et Maro-
boduus quidem Ravennae habitus, si quando insolescerent
Suebi quasi rediturus in regnum ostentabatur: sed non 15
excessit Italia per duodeviginti annos consenuitque multum
imminuta claritate ob nimiam vivendi cupidinem. idem
Catualdae casus neque aliud perfugium. pulsus haud multo
post Hermundurorum opibus et Vibilio duce receptusque,
Forum Iulium, Narbonensis Galliae coloniam, mittitur. 20
barbari utrumque comitati, ne quietas provincias immixti
turbarent, Danuvium ultra inter flumina Marum et Cusum
locantur, dato rege Vannio gentis Quadorum.