Simul nuntiato regem Artaxian Armeniis a Germa- 2.64.1
nico datum, decrevere patres ut Germanicus atque Drusus
ovantes urbem introirent. structi et arcus circum latera
templi Martis Vltoris cum effigie Caesarum, laetiore Tiberio
quia pacem sapientia firmaverat quam si bellum per acies 5
confecisset. igitur Rhescuporim quoque, Thraeciae regem,
astu adgreditur. omnem eam nationem Rhoemetalces tenue-
rat; quo defuncto Augustus partem Thraecum Rhescupo-
ridi fratri eius, partem filio Cotyi permisit. in ea divisione
arva et urbes et vicina Graecis Cotyi, quod incultum ferox 10
adnexum hostibus, Rhescuporidi cessit: ipsorumque regum
ingenia, illi mite et amoenum, huic atrox avidum et socie-
tatis impatiens erat. sed primo subdola concordia egere:
mox Rhescuporis egredi finis, vertere in se Cotyi data et
resistenti vim facere, cunctanter sub Augusto, quem aucto- 15
rem utriusque regni, si sperneretur, vindicem metuebat.
enimvero audita mutatione principis immittere latronum
globos, excindere castella, causas bello.