Nihil aeque Tiberium anxium habebat quam ne 2.65.1
composita turbarentur. deligit centurionem qui nuntiaret
regibus ne armis disceptarent; statimque a Cotye dimissa
sunt quae paraverat auxilia. Rhescuporis ficta modestia
postulat eundem in locum coiretur: posse de controversiis 5
conloquio transigi. nec diu dubitatum de tempore, loco,
dein condicionibus, cum alter facilitate, alter fraude cuncta
inter se concederent acciperentque. Rhescuporis sanciendo,
ut dictitabat, foederi convivium adicit, tractaque in multam
noctem laetitia per epulas ac vinolentiam incautum Cotyn 10
et, postquam dolum intellexerat, sacra regni, eiusdem fami-
liae deos et hospitalis mensas obtestantem catenis onerat.
Thraeciaque omni potitus scripsit ad Tiberium structas sibi
insidias, praeventum insidiatorem; simul bellum adversus
Bastarnas Scythasque praetendens novis peditum et equitum 15
copiis sese firmabat. molliter rescriptum, si fraus abesset,
posse eum innocentiae fidere; ceterum neque se neque
senatum nisi cognita causa ius et iniuriam discreturos:
proinde tradito Cotye veniret transferretque invidiam cri-
minis. 20