Paulatim dehinc ab indecoris ad infesta transgredie- 3.66.1
bantur. C. Silanum pro consule Asiae repetundarum a
sociis postulatum Mamercus Scaurus e consularibus, Iunius
Otho praetor, Bruttedius Niger aedilis simul corripiunt
obiectantque violatum Augusti numen, spretam Tiberii 5
maiestatem, Mamercus antiqua exempla iaciens, L. Cottam
a Scipione Africano, Servium Galbam a Catone censorio,
P. Rutilium a M. Scauro accusatos. videlicet Scipio et
Cato talia ulciscebantur aut ille Scaurus, quem proavum
suum obprobrium maiorum Mamercus infami opera de- 10
honestabat. Iunio Othoni litterarium ludum exercere vetus
ars fuit: mox Seiani potentia senator obscura initia impu-
dentibus ausis propolluebat. Bruttedium artibus honestis
copiosum et, si rectum iter pergeret, ad clarissima quaeque
iturum festinatio extimulabat, dum aequalis, dein supe- 15
riores, postremo suasmet ipse spes antire parat: quod
multos etiam bonos pessum dedit, qui spretis quae tarda
cum securitate praematura vel cum exitio properant.