Auxere numerum accusatorum Gellius Publicola et 3.67.1
M. Paconius, ille quaestor Silani, hic legatus. nec dubium
habebatur saevitiae captarumque pecuniarum teneri reum:
sed multa adgerebantur etiam insontibus periculosa, cum
super tot senatores adversos facundissimis totius Asiae 5
eoque ad accusandum delectis responderet solus et orandi
nescius, proprio in metu qui exercitam quoque eloquen-
tiam debilitat, non temperante Tiberio quin premeret voce
vultu, eo quod ipse creberrime interrogabat, neque refellere
aut eludere dabatur, ac saepe etiam confitendum erat ne 10
frustra quaesivisset. servos quoque Silani ut tormentis
interrogarentur actor publicus mancipio acceperat. et ne
quis necessariorum iuvaret periclitantem maiestatis crimina
subdebantur, vinclum et necessitas silendi. igitur petito
paucorum dierum interiectu defensionem sui deseruit, ausis 15
ad Caesarem codicillis quibus invidiam et preces miscuerat.