Tiberius quae in Silanum parabat quo excusatius 3.68.1
sub exemplo acciperentur, libellos divi Augusti de Voleso
Messala eiusdem Asiae pro consule factumque in eum
senatus consultum recitari iubet. tum L. Pisonem sen-
tentiam rogat. ille multum de clementia principis praefatus 5
aqua atque igni Silano interdicendum censuit ipsumque in
insulam Gyarum relegandum. eadem ceteri, nisi quod
Cn. Lentulus separanda Silani materna bona, quippe Atia
parente geniti, reddendaque filio dixit, adnuente Tiberio.