Ni mihi destinatum foret suum quaeque in annum
|
4.71.1
|
referre, avebat animus antire statimque memorare exitus
|
|
quos Latinus atque Opsius ceterique flagitii eius repertores
|
|
habuere, non modo postquam Gaius Caesar rerum potitus
|
|
est sed incolumi Tiberio, qui scelerum ministros ut per-
|
5
|
verti ab aliis nolebat, ita plerumque satiatus et oblatis in
|
|
eandem operam recentibus veteres et praegravis adflixit:
|
|
verum has atque alias sontium poenas in tempore trade-
|
|
mus. tum censuit Asinius Gallus, cuius liberorum Agrip-
|
|
pina matertera erat, petendum a principe ut metus suos
|
10
|
senatui fateretur amoverique sineret. nullam aeque Tibe-
|
|
rius, ut rebatur, ex virtutibus suis quam dissimulationem
|
|
diligebat: eo aegrius accepit recludi quae premeret. sed
|
|
mitigavit Seianus, non Galli amore verum ut cunctationes
|
|
principis opperiretur, gnarus lentum in meditando, ubi
|
15
|
prorupisset, tristibus dictis atrocia facta coniungere.
|
|
Per idem tempus Iulia mortem obiit, quam neptem Au-
|
|
gustus convictam adulterii damnaverat proieceratque in
|
|
insulam Trimerum, haud procul Apulis litoribus. illic
|
|
viginti annis exilium toleravit Augustae ope sustentata, quae
|
20
|
florentis privignos cum per occultum subvertisset, miseri-
|
|
cordiam erga adflictos palam ostentabat.
|
|