Cn. Domitius et Camillus Scribonianus consula-
|
6.1.1
|
tum inierant, cum Caesar tramisso quod Capreas et Sur-
|
|
rentum interluit freto Campaniam praelegebat, ambiguus
|
|
an urbem intraret, seu, quia contra destinaverat, speciem
|
|
venturi simulans. et saepe in propinqua degressus, aditis
|
5
|
iuxta Tiberim hortis, saxa rursum et solitudinem maris
|
|
repetiit pudore scelerum et libidinum quibus adeo indomi-
|
|
tis exarserat ut more regio pubem ingenuam stupris pol-
|
|
lueret. nec formam tantum et decora corpora set in his
|
|
modestam pueritiam, in aliis imagines maiorum incitamen-
|
10
|
tum cupidinis habebat. tuncque primum ignota antea
|
|
vocabula reperta sunt sellariorum et spintriarum ex foedi-
|
|
tate loci ac multiplici patientia; praepositique servi qui con-
|
|
quirerent pertraherent, dona in promptos, minas adversum
|
|
abnuentis, et si retinerent propinquus aut parens, vim
|
15
|
raptus suaque ipsi libita velut in captos exercebant.
|
|