| Interea Romae, nullis palam neque cognitis mox | 11.22.1 |
| causis, Cn. Nonius eques Romanus ferro accinctus reperitur | |
| in coetu salutantum principem. nam postquam tormentis | |
| dilaniabatur, de se non <infitiatus> conscios non edidit, in- | |
| certum an occultans. | 5 |
| Isdem consulibus P. Dolabella censuit spectaculum | |
| gladiatorum per omnis annos celebrandum pecunia eorum | |
| qui quaesturam adipiscerentur. apud maiores virtutis id | |
| praemium fuerat, cunctisque civium, si bonis artibus fiderent, | |
| licitum petere magistratus; ac ne aetas quidem distingueba- | 10 |
| tur quin prima iuventa consulatum et dictaturas inirent. | |
| sed quaestores regibus etiam tum imperantibus instituti | |
| sunt, quod lex curiata ostendit ab L. Bruto repetita. man- | |
| sitque consulibus potestas deligendi, donec eum quoque | |
| honorem populus mandaret. creatique primum Valerius | 15 |
| Potitus et Aemilius Mamercus sexagesimo tertio anno post | |
| Tarquinios exactos, ut rem militarem comitarentur. dein | |
| gliscentibus negotiis duo additi qui Romae curarent: mox | |
| duplicatus numerus, stipendiaria iam Italia et accedentibus | |
| provinciarum vectigalibus: post lege Sullae viginti creati | 20 |
| supplendo senatui, cui iudicia tradiderat. et quamquam | |
| equites iudicia reciperavissent, quaestura tamen ex dignitate | |
| candidatorum aut facilitate tribuentium gratuito concede- | |
| batur, donec sententia Dolabellae velut venundaretur. |