Interea Romae, nullis palam neque cognitis mox 11.22.1
causis, Cn. Nonius eques Romanus ferro accinctus reperitur
in coetu salutantum principem. nam postquam tormentis
dilaniabatur, de se non <infitiatus> conscios non edidit, in-
certum an occultans. 5
  Isdem consulibus P. Dolabella censuit spectaculum
gladiatorum per omnis annos celebrandum pecunia eorum
qui quaesturam adipiscerentur. apud maiores virtutis id
praemium fuerat, cunctisque civium, si bonis artibus fiderent,
licitum petere magistratus; ac ne aetas quidem distingueba- 10
tur quin prima iuventa consulatum et dictaturas inirent.
sed quaestores regibus etiam tum imperantibus instituti
sunt, quod lex curiata ostendit ab L. Bruto repetita. man-
sitque consulibus potestas deligendi, donec eum quoque
honorem populus mandaret. creatique primum Valerius 15
Potitus et Aemilius Mamercus sexagesimo tertio anno post
Tarquinios exactos, ut rem militarem comitarentur. dein
gliscentibus negotiis duo additi qui Romae curarent: mox
duplicatus numerus, stipendiaria iam Italia et accedentibus
provinciarum vectigalibus: post lege Sullae viginti creati 20
supplendo senatui, cui iudicia tradiderat. et quamquam
equites iudicia reciperavissent, quaestura tamen ex dignitate
candidatorum aut facilitate tribuentium gratuito concede-
batur, donec sententia Dolabellae velut venundaretur.