| Non minus insignis eo anno impudicitia magnorum | 13.45.1 |
| rei publicae malorum initium fecit. erat in civitate Sabina | |
| Poppaea, T. Ollio patre genita, sed nomen avi materni | |
| sumpserat, inlustri memoria Poppaei Sabini, consulari et | |
| triumphali decore praefulgentis; nam Ollium honoribus | 5 |
| nondum functum amicitia Seiani pervertit. huic mulieri | |
| cuncta alia fuere praeter honestum animum. quippe mater | |
| eius, aetatis suae feminas pulchritudine supergressa, gloriam | |
| pariter et formam dederat; opes claritudini generis sufficie- | |
| bant. sermo comis nec absurdum ingenium: modestiam | 10 |
| praeferre et lascivia uti. rarus in publicum egressus, idque | |
| velata parte oris, ne satiaret aspectum, vel quia sic decebat. | |
| famae numquam pepercit, maritos et adulteros non di- | |
| stinguens; neque adfectui suo aut alieno obnoxia, unde | |
| utilitas ostenderetur, illuc libidinem transferebat. igitur | 15 |
| agentem eam in matrimonio Rufri Crispini equitis Romani, | |
| ex quo filium genuerat, Otho pellexit iuventa ac luxu et | |
| quia flagrantissimus in amicitia Neronis habebatur: nec | |
| mora quin adulterio matrimonium iungeretur. |