Atque interim Nero recordatus Volusii Proculi in- 15.57.1
dicio Epicharin attineri ratusque muliebre corpus impar
dolori tormentis dilacerari iubet. at illam non verbera,
non ignes, non ira eo acrius torquentium ne a femina
spernerentur, pervicere quin obiecta denegaret. sic primus 5
quaestionis dies contemptus. postero cum ad eosdem
cruciatus retraheretur gestamine sellae (nam dissolutis
membris insistere nequibat), vinclo fasciae, quam pectori
detraxerat, in modum laquei ad arcum sellae restricto indi-
dit cervicem et corporis pondere conisa tenuem iam 10
spiritum expressit, clariore exemplo libertina mulier in
tanta necessitate alienos ac prope ignotos protegendo, cum
ingenui et viri et equites Romani senatoresque intacti tor-
mentis carissima suorum quisque pignorum proderent. non
enim omittebant Lucanus quoque et Senecio et Quintianus 15
passim conscios edere, magis magisque pavido Nerone,
quamquam multiplicatis excubiis semet saepsisset.