De tenismo.
  Tenismus est passio intestini apeutismeni. Patitur igi- 4.146.10
tur conationes cum assellandi delectatione et vento-
sitate; faciunt enim per secessum ventris mucilagines
cum pondere et aquosa deponunt stercora et interdum
cum gutta sanguinis.
  Curatio. Curabis autem fomentis et iniectionibus, ubi 15
decoquuntur fenugrecum et eviscus; et ex hac cocti-
one, dum adhuc calet, supposito vase circumdatus pan- 147.1
nis vaporandus est anus. Utimur etiam et oleo roseo
et butyro et adipe anserino et cum modica cera resolutis
anum interius inungimus et pice brucia suffumigamus.
Iniciendum est enim lac cum melle, ut mucilagines pur- 5
gentur aut aqua, ubi lenticula coquitur cum melle. Post
haec autem stipticas facies iniectiones de rosa et mirta
et corticis pini decoctione. Solves et ericis carpum cum
aquae, ubi rosae coquantur, ciatis duobus et butyro aut
oleo roseo aut mirtiti et inicies; et lemniscum litum 10
de tetrafarmaco cum oleo roseo resoluto intra anum
mitti facies; aut pulverem plumbi cum oleo roseo tritum
et modica cera addita cum lemnisco, ut supra, adhi-
bebis. Cataplasma vero aut sacellos calidos super pecti-
nem et lumbos vel anum superpones. Cibos vero minis- 15
trabis eucimos et digestibiles substipticos.