Altera iam teritvr bellis civilibvs aetas. Qu[a]eritur in 16.pr.1
hac egloga, quod bellis ciuilibus nullus finis inponatur. Al-
tera aetas ergo <a>i<t> alterum saeculum.
  Svis et ipsa Roma viribvs rvit. 2.1
  Hoc est, quod Titus Libius ait:
    Vt magnitudine laboret sua.
  Minacis a<vt> Etrvsca Porsennae manvs. 4.1
  Porsenna rex Etruscorum.
  Aemvla nec virtvs Capvae. 5.1
  Aemula, inquit quia imperium ereptuire Romanis
sperauit.
  Novisqve rebvs infidelis Allobrox. Hoc ad tempus illud 6.1
refertur, quo Catilinae factio coniurauit, et paene legati Allo-
brugum illis consenserant.
  Ne<c> fera caervl<ea> domvit. Caeruleos Germanos ad co- 7.1
lorem oculorum referens dixit.
  Impia perdemvs devoti sangvinis aetas. Hic cluditur 9.1
περίοδος inde coepta, quam neque finitimi ualuerunt
perdere Marsi.
  Et deuoti sanguinis pro 'abominati atque exse-
crati' dictum est. 5
  Ferisqve rvrsvs occvpabitvr solvm. Ingemescit tam 10.1
desertum futurum solum urbis Romae, quam fuerit, antequam
ipsa Roma conderetur.
  Barbarvs hev cineres insistet victor et vrbem. Non bella 11.1
barbarica exsecra[ba]tur, sed ciuilia. Quomodo ergo dicit?
Nisi forte ait futurum, ut reliquias attritas bellis ciuilibus
urbis Romae barbari inuadant.
  Qvaeqve carent ventis et solibvs ossa Qvirini. 13.1
  Hoc sic dicitur, quasi Romulus sepultus sit, non ad
caelum raptus aut discerptus. Nam Varro post rostra fuisse
sepultum Romulum dicit.
  Forte qvid expediat commvniter avt melior pars malis 15-16.1
carere qvaeritis laboribvs? subdistinguendum. H<o>c enim in-
terrogatiua figura dicitur.
  Ait autem: fortasse aut omnes communiter aut certe
melior pars quaeritis carere malis laboribus. 5
  Melior ergo pro eo, quod est 'maior', dictum est, sicut
apud Vergilium:
    Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei est
  Nvlla sit hac <pot>ior sententia Focaeorvm. Elocutionis 17.1
sensus sic est ordinandus: si quaeritis, quid uobis agendum
sit, accipite consilium, ut nulla sit potior uobis sententia,
quam eatis, quocumque pedes uos ferent, uelut Focaeorum
ciuitas profugit, exsecrata agros atque lares patrios, fanaque 5
reliquit habitanda apris et rapacibus lupis.
  Foc<ae>i autem relicto patrio solo in Galliam uenerunt
Massiliamque urbem condiderunt.
  Ire pedes qvocvmqve fervnt. Hoc superioribus iungen- 21.1
dum est nulla sit hac potior sententia, quam eatis,
quocumque uos pedes ferunt.
  Sic placet an melivs qvis habet svadere? secvnda. Sic 23.1
placet interrogatiue pronuntiandum est. Sensus: hoc nempe
placet? an numqui uestrum habet melius, quod suade<a>t?
  Et adtende figuram elocutionis, an melius quis[que]
habet suadere? 'Suadere' [uadere] enim uerbum loco 5
nominis positum est pro suadela, quia sic accipiendum: an
quis habet meliorem suadelam?
  Secvnda ratem occvpare qvid moramvr alite? 23-24.1
  Hoc iam hortatiue dicitur, quasi non proferendo melio-
rem suadelam confessi sint optimum consilium esse profi-
ciscend<i>. Secunda autem alite <pro> prospero auspicio
dicitur, ut supra. 5
  Sed ivremvs in haec: simvl imis saxa renari<n>t 25-26.1
vadis levata, ne redire sit nefas.
  Per hoc reuertendum non esse dicit. Nec enim saxa
umquam renabunt.
  Ne conversa domvm <p>i<g>eat dare lintea, qvando Padvs 27-28.1
Matina laverit cacvmina. Ne radices quidem Matini montis
contingere Padus potest, nedum cacumina, quippe cum Padus
Galliae sit, Matin<u>s Calabriae. Per auxesin ergo uidetur red-
itum exsecrari. 5
  In mare sev celsvs procvrrerit Appenninvs. 29.1
  Appenninus mons per mediam Italiam porrigitur longe
a mari. Sed eleganter dixit in mare procurret, id est
promunturium fiet.
  Mirvs amor, iv<v>et <v>t tigres svbsidere cervis. Ipse ex 31.1
subiectis ostendit, quam mirus.
  Advlteretvr et colvmba milvo. 32.1
  Iucunde adulteretur, quia dicitur columba nulli alii
<su>ccumbere, quam cui se semel iunxit, nisi forte ad id rettulit,
quod diuersum animal sit miluus a[c] columba.
  Credvla ne<c> rav<o>s timeant armenta leones. Non 33.1
'quae semper credula sunt', sed 'in hoc credula facta, ut se
leonibus committant'.
  Ametqve salsa levis hircvs aeqvora. 34.1
  Duplex diuersitas, ut et amet aequora hircus, id est, ut
in mari moretur, <ut>qu<e> leuis fiat, cum alioquin saetosus sit.
  Haec et qvae potervnt reditvs abscidere dvlces eamvs 35-36.1
omnes exsecrata civitas. Ordo: 'haec exsecrata' pro[pter]: ha[e]c
exsecratione, id est iure iurando interposito.
  Et est figurata elocutio 'eamus ciuitas', ut:
    Pars in frusta secant. 5
  Dulces autem reditus non de his dicit (quippe cum
abhorre<a>nt eos), sed qui alioqui dulces solent esse.
  Avt pars indocili melior grege; mollis et expe<s> ino- 37-38.1
minata perpr[a]emat cvbilia: aut omnis ciuitas eamus, inquit,
<a>ut pars maior remaneat, quae mollis animi ac sine spe
est[, expersque uirtutis].
  Fere autem imperitorum ac deteriorum maior modus est 5
[hoc est in melioribus uictor], ut ait ille:
    ’Επεὶ τ<ὰ> χερ<ε>ίονα νικᾶ<ι>.
  Inominata perpr[a]emat cvbilia. 38.1
  Inominata numquid sic dictum est, ut 'abominata'
solet dici, an quasi 'nullo omine ac nulla religione condita,
et ideo infelicia'?
  Nos manet Oceanvs circvm vagvs arva beata. 41.1
  Ordo est: Oceanus circum arua beata uagus. Fortunatas
autem insulas significat; et bonum ἐπίθετον 'Oceanus uagus'.
  Et inpvtata [fronde] floret vsqve vinea. Bene 'usque', 44.1
quasi 'semper'. Aut numquid pro 'ualde' positum, quasi 'ualde
frondet', ac per hoc 'fertilis est'?
  Germinat et nvmqvam fallentis termes olivae. Term<e>s 45.1
appellatur proprie caulis olearum arborum. Numquam
fallentis autem non est perpetuum epitheton oleae, sed
'[s]ibi' numquam fallentis.
  Svamqve pvlla ficvs ornat arborem. Eleganter 'et suam 46.1
ornat'. Suam enim ad illud pertinet, ut non insertas arbores
fic<os>, sed sponte natas intellegamus. Sic enim e contrario
Vergilius, cum de insitiuis arboribus loqueretur, ait:
    Miratas<t>que nouas frondes et non sua 5
    poma.
  Deinde quoniam alibi fici, quae sponte nascuntur, durae
atque inelegantes solent esse, hic ait:
    Ficus ornat arborem,
ut pulchram et gratam nasci ostenderet. Pullam autem ni- 10
gram significat, sicut Vergilius ait:
    Ne maculis infuscet uellera pullis
    Nascentum.
  Vnde et pullam uestem appellamus.
  Levis crepante lymfa desilit pede. Poetica elegantia 48.1
dictum, et 'leuis lympha' et 'crepante pede desilit', simul et
sonus uersus imitatur uelocitatem et strepitum aquae currentis.
  Refertqve tenta grex amicvs vbera. Bene amicus, 50.1
qui<a> refert praedixerat, ut sponte uenire ad mulctra [id.]
intellegamus.
  Plvraqve felices mirabimvr. 53.1
  Plura quam supra dixi.
  Deinde infert, quae sint haec plura.
  Vtrvmqve rege temperante caelitvm. 56.1
  Vt nec nimia pluuia humum radat, nec rursum siccitas
urat.
  Non hvc Argoo contendit remige pinvs, neqve in- 57-58.1
pvdica Colchis. Medeam significat, quae Iasonem p<ro>secuta
cum Argonautis nauigauit; per quod significat <u>enefici<a i>b<i>
ignota esse.
  Non hvc Sidonii torservnt cornva navtae, laboriosa 59-60.1
nec cohors Vlixei. Subaudiendum: si enim huc uenissent, nol-
lent recedere. Per Sidonios autem Cadmum Thebarum con-
ditorem uult intellegi.
  Vlixei: metri causa [separatio, id est] dih<a>eresis facta 5
est, ut materiai et pictai solet dici; nisi forte ita decli-
nauit, ut 'diei'.
  Nam utrumque nomen uidemus producta syllaba terminari.
  Ita et paulo post Achillei dixit.
  Ivppiter illa piae secrevit litora genti. Hoc est: ad hoc 63.1
secreuit, ut pia gente habitarentur.
  Qvorvm piis secvnda vate me datvr fvga. 65-66.1
  Quorum saeculorum, scilicet aerei ac ferrei, fuga uobis
piis datur a me uate, id est, datur uobis consilio meo, ut effu-
giatis pessuma saecula.