De circumcisione
|
|
Diligentissime, fratres carissimi, circumcisionis, cuius
|
1.3.1.1
|
non tantum in praesenti lectione, sed et aliquot in locis fecit
|
|
Paulus beatissimus mentionem, ratio uidetur esse reddenda,
|
|
ut et Christianus ueritatem et Iudaeus suum cognoscat erro-
|
|
rem. Solet enim magnis cum uociferationibus saepe iactare
|
5
|
hanc esse gentis suae nobilitatem, hanc caelestis sacramenti
|
|
uirtutem, hanc aeternae uitae legitimam genitricem, hanc
|
|
perpetuam futuri regni consortem, sine qua nemo possit omni-
|
|
no ad dei notitiam peruenire.
|
|
Vnde primo omnium definien-
|
2.1
|
dum puto, quid sit circumcisio, ut tunc demum, qualis sit,
|
|
iure possit agnosci. Circumcisio est, fratres, in damnum rotun-
|
|
di uulneris ferro circulata cicatrix. Quam si Iudaeus aestimat
|
|
gloriam, ut de ceteris taceam, maior est eius, qui in honorem
|
5
|
deae suae—sane anus turpis atque amatricis—non paruam
|
|
cutem eiusdem membri, sed ipsum membrum radicitus absci-
|
|
sum mysteriis turpioribus immolauit, illa uidelicet ratione,
|
|
quia Iudaeus post sacramentum per hanc partem peccare
|
|
potest, ille autem deinceps per hanc partem peccare iam non
|
10
|
potest.
|
|
Consequens est, ut profiteatur, utrum hanc carnalem
|
3.1
|
an spiritalem esse defendat. Si spiritalem, cur de carne gloria-
|
|
tur? Si carnalem, animae prodesse non poterit, quia caro et
|
|
sanguis regnum dei possidere non possunt. Accedit, quod cir-
|
|
cumcisio aduersus sabbatum pugnat, quod uiolandum ullo
|
5
|
opere in toto non esse praeconat. Etenim plerumque contingit,
|
|
ut ei nascatur sabbatis filius, quem octauo die, id est ueniente
|
|
sabbato, si non secundum legem circumcidat, de populo suo
|
|
infantis anima peritura est.
|
|
Hic, fratres carissimi, eligat
|
4.1
|
utrum uelit, circumcidat an differat. Si circumcidit, sabbatum
|
|
corrumpit; si non circumcidit, cum innocentis animae interitu
|
|
praestitutae circumcisionis iura uacuauit, quia solus octauus
|
|
dies a deo circumcisionis priuilegium, non septimus, non
|
5
|
nonus, accepit ac per hoc necesse est, ut utrumque inane sit,
|
|
si infirmari potest alterum de duobus.
|
|
Quid, quod Abel iustus est sine hoc uulnere inuen-
|
5.1
|
tus? Quid, quod Enoc a deo integer legitur esse translatus?
|
|
Quid, quod Noe incircumcisus saeuiente diluuio diuina proui-
|
|
dentia humano generi heres et pater est constitutus? Quid,
|
|
quod Melchisedech, summus ipse sacerdos deo acceptissimus
|
5
|
huius fuit cicatricis ignarus? Quid, quod cum praeputio
|
|
Nineuitarum populus dei est indulgentia liberatus? Quos
|
|
utique omnes circumcidi praecepisset, si carnis circumcisionem
|
|
eorundem saluti, quos amabat, necessariam praeuideret. Certe
|
|
Adam ipsum sic ante fecisset.
|
10
|
At fortasse quispiam dicat: 'Peccator ergo fuit Abra-
|
6.1
|
ham, ut circumcideretur? An iustus et circumcidi non de-
|
|
buit?' Abraham, fratres, et uir iustus fuit et tamen necessario
|
|
circumcisus. Quid enim scriptura dicit? Abraham credidit deo,
|
|
et deputatum est illi ad iustitiam. Numquidnam dixit: Abra-
|
5
|
ham circumcisus est et deputatum est illi ad iustitiam?
|
|
Cum igitur integer, sicut Enoc et ceteri, sit iustificatus
|
7.1
|
et postea circumcisus, manifestum est circumcisionem non
|
|
Abrahae fuisse necessariam, sed in designationem Iudaici
|
|
populi, qui carnalis futurus fuerat, procuratam. Denique nihil
|
|
illi contulit, quia deo ante, non posteaquam circumcisus est,
|
5
|
placuit praemiumque non circumcisionis, sed in acrobustia
|
|
meritae repromissionis accepit. Vnde manifestum est Abra-
|
|
ham gemini populi typum in semet ipso portasse, ut circumci-
|
|
sionis nota exprimeret Iudaeum, credulitatis iustitia Chris-
|
|
tianum.
|
10
|
Adde quod circumcisio ista non tam salutem pollicetur
|
8.1
|
quam locum caputque criminis monstrat. Adam etenim, cum
|
|
illicitum pomum hoc membro decerpit, sic in genus humanum
|
|
ius mortis induxit. Necessario ergo luxurioso populo deus hoc
|
|
signum dedit, ut, locum matricalis culpae cum denotat,
|
5
|
etiam alia crimina fugienda cognoscat. 'Ore tuo te, inquit,
|
|
Christiane, uicisti. Inde est, quod et ego aeternam uitam me
|
|
possidere contendo, quia specialiter anxiam curam mortis
|
|
mihi a deo praestitam recognosco.'
|
|
Recte Iudaeus hoc
|
9.1
|
diceret, fratres, si ista cura sexui utroque prodesse potuisset.
|
|
Cum enim grauior causa supersit, periturum se, nisi ueritatem
|
|
requirat, agnoscit; si enim Adam curat, certe, in qua delicti
|
|
omnis est summa, isto remedio curare non potest Euam.
|
5
|
Quid, quod nec ipsi uiro aliquid eam prodesse perspicio?
|
|
Quia huius circumscriptio characteris potestati subiacet cor-
|
|
dis, quod nisi uerae circumcisionis spiritali fuerit sacramento
|
|
purgatum, in aeternum homo, de quo agitur, periturus est;
|
|
caro enim damnum pati potest, animo autem imperare non
|
10
|
potest; ipse enim regalis potestatis imperio subiectum sibi
|
|
corpus seruilibus officiis suae compellit implere desideria uo-
|
|
luntatis. Qui si fuerit uitiosus, quot habet unusquisque mem-
|
|
bra, poterit perpetrare tot crimina.
|
|
Denique hoc genere Iudaeos scriptura denotat ab
|
10.1
|
auribus incipiens: Clamaui, inquit, ad eos et non audierunt;
|
|
clamabunt ad me et non erit, qui exaudiat eos. Similiter et de
|
|
manibus dicit: Manus enim uestrae inquinatae sunt sanguine
|
|
et digiti uestri in peccatis. Labia autem uestra locuta sunt facinus
|
5
|
et lingua uestra iniustitiam meditatur.
|
|
Et iterum de ceteris
|
11.1
|
membris: Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis
|
|
dolose egerunt, uenenum aspidum sub labiis eorum, quorum os
|
|
maledicto et amaritudinis plenum est; ueloces pedes eorum ad
|
|
effundendum sanguinem; contritio et miseria in uiis eorum et
|
5
|
iter pacis non cognouerunt; non est timor dei ante oculos eorum.
|
|
Et de ipsa circumcisione in symbolis inquit: Interrogabant et
|
|
in uirgis suis annuntiabant; spiritu meretricio seducti sunt et
|
|
fornicati sunt a deo suo.
|
|
Agnosce igitur, Iudaee, uel sero
|
12.1
|
erroris tui miserum dolendumque discrimen et dic nobis,
|
|
utrum circumcisionem obserues an legem. Si circumcisionem,
|
|
non est tibi lex necessaria, quia iustus Abraham, qui ex fide
|
|
uixit, deum credulitate, non lege promeruit. Si legem, con-
|
5
|
temne tuam istam circumcisionem, quam euacuatam uidemus
|
|
a lege, sic Ieremia dicente: Haec dicit dominus uiris Iuda et
|
|
omnibus, qui habitant in Ierusalem: Renouate inter uos nouita-
|
|
tem et ne seminaueritis in spinis. Circumcidite praeputium cor-
|
|
dis uestri, ne exeat sicut ignis ira mea et exurat et non sit qui
|
10
|
exstinguat.
|
|
Videtis ergo, fratres, quia huius modi circum-
|
13.1
|
cisis deus non tantum salutem non pollicetur, sed etiam, nisi
|
|
legitime corde circumcidantur, ignis inexstinguibilis suppli-
|
|
cium comminatur. Sed et Moyses ipse, cuius asserunt se saepe
|
|
discipulos, eodem spiritu ad Israel loquitur dicens: Nouissimis
|
5
|
diebus circumcidet deus cor tuum et cor seminis tui ad dominum
|
|
deum tuum amandum.
|
|
Hinc nunc uobis iterum dicam: 'Pharisaee, respon-
|
14.1
|
de, ubi cor habeas constitutum. Si in regione pectoris, quid
|
|
deformi uulnere inferna metiris? Si, quod quidem recte aesti-
|
|
mas, in infernis, procul dubio omnes sacrilegos antecedis, qui
|
|
Moysi reprobans dictum per hanc iniuriosam corporis stipem
|
5
|
deo placere te posse praesumis'. 'Iam completa est, inquit, in
|
|
me per Iesum Naue domino iubente secunda, quam Moyses
|
|
annuntiauerat, circumcisio. Scriptum est enim: Et dixit deus
|
|
ad Iesum: Fac tibi cultellos petrinos nimis acutos et adside et
|
|
circumcide secundo filios Israel.'
|
10
|
Videamus nunc ergo,
|
15.1
|
fratres carissimi, secunda illa circumcisio ab Iesu Naue quo
|
|
genere celebrata sit petrinis illis cultris: cor an praeputium
|
|
circumciderit. Etenim si secundum ipsos nos quoque carnaliter
|
|
sentiamus, ambo prophetae tenebuntur in crimine, ut aut
|
5
|
Moyses fallax sit, si circumcisio recircumciditur rursum, ut
|
|
hoc idem faciat aut ut quod non habet perdat; aut certe Iesu
|
|
Naue parricida sit, si cultris corda hominum desecat.
|
|
Sed absit, fratres, ut spiritales uiros ullo tangamus
|
16.1
|
errore, maxime cum prophetia ad sui dicti iam peruenerit
|
|
ueritatem. Iesus enim Naue Christi imaginem praeferebat,
|
|
qui uerus omnium saluator esse cognoscitur et factis et nomine.
|
|
Hic enim, quia ipse dictus est etiam petra, recte cultellos pe-
|
5
|
trinos fecit (unde non sine ratione et Simoni, super quem aedi-
|
|
ficauit ecclesiam, Petrus nomen imposuit), id est sua doctrina
|
|
formatos, spiritus sancti lima acuminatos constituit uiros
|
|
apostolos omnesque discipulos. Quorum salutaria monita
|
|
canentibus linguis, quasi quibusdam spiritalibus cultris, cre-
|
10
|
dentium populorum secundum Moysi dictum non in damnum
|
|
hominis praeputium carnis, sed in augmentum hominis prae-
|
|
putium facinorosi cordis incidit.
|
|
At fortasse adhuc quispiam dicat: 'Cur ipse quoque
|
17.1
|
signaculum carnis accepit, si ei necessarium non fuit?' Huius
|
|
propositionis quae sit ratio, fratres, accipite. Igitur qui uenerat
|
|
hominem uiuificare, per hominem necesse habuit, ne phantas-
|
|
ma putaretur, edicta legis uniuersa complere. Non enim aut
|
5
|
finis legis aut uerus Christus esse potuisset, si quid praeter-
|
|
mitteret, quod ab alio saluti hominum praestari potuisset.
|
|
Eo accedit, quod secundum carnem Dauid filius futurus
|
18.1
|
esse canebatur; qui nisi paterno generis signaculo responde-
|
|
ret, neque Dauid filius esset neque nisi in filium Dauid Chris-
|
|
tus uenire potuisset; qui ideo circumcisus est, quia Iudaeis
|
|
erat promissus, ideo cum praeputio natus, quia in aeternum
|
5
|
incircumcisis gentibus fuerat profuturus.
|
|
Diximus de prima circumcisione carnali, quae Iu-
|
19.1
|
daeorum est; nunc breuiter de secunda spiritali, quae nostra
|
|
est, edicamus. Quae tantum potestatis gerit, ut a femina
|
|
coeperit, quod priori impossibile fuit. Denique a muliere, quae
|
|
prior peccauerat, circumcisionis incipit cura, et quia suasione
|
5
|
per aurem inrepens diabolus Euam uulnerans interemerat, per
|
|
aurem intrat Christus in Mariam, uniuersa cordis desecat
|
|
uitia uulnusque mulieris, dum de uirgine nascitur, curat.
|
|
Signum salutis accipite! Corruptelam integritas, partum est
|
|
secuta uirginitas.
|
10
|
Adam similiter dominica circumciditur
|
20.1
|
cruce, et quia per mulierem, quae sola lignum letale contigerat,
|
|
exceperat uterque sexus interitum, e diuerso per uirum ligno
|
|
suspensum uiuificatum est omne genus humanum. Ac ne non
|
|
ex integro principium suo statui redditum uideretur, prior uir
|
5
|
consummatur in cruce atque eo feliciter soporato similiter de
|
|
eius latere ictu lanceae non costa diuellitur, sed per aquam et
|
|
sanguinem, quod est baptismum atque martyrium, spiritale
|
|
corpus spiritalis feminae effunditur, ut legitime Adam per
|
|
Christum, Eua per ecclesiam renouaretur.
|
10
|
Hoc nos, fratres, sacramento tam uiri quam feminae
|
21.1
|
circumcidimur. Hoc spiritus sancti non signaculo, sed signo
|
|
censemur. Hac circumcisione non aliquid perdimus, sed cres-
|
|
cere nos augmentis caelestibus inuenimus. Non sanguinem
|
|
sterili solemnitate dimittimus, sed pudoris sanguinem retine-
|
5
|
mus, quem ambitiose plerumque effundimus, cum in persecu-
|
|
tione pro nomine domini diabolum moriendo uastamus.
|
|
Postremo abscindimus, quod habuisse non deberemus,
|
22.1
|
quod ab inimico hominibus superadditum recognoscimus,
|
|
domino sic dicente: Simile est regnum caelorum homini, qui
|
|
seminauit in suo agro bonum semen; dormientibus autem homi-
|
|
nibus uenit inimicus eius et superseminauit zizania in triticum.
|
5
|
Quae necessario radicitus circumcisione diuellimus, ut diri
|
|
seminis contagione purgati integri in ubertate paterni seminis
|
|
maneamus. Haec, inquam, non die, non nocte, non hora, non
|
|
sexu, non aetate, non condicione, non loco, non genere a tri-
|
|
buenda homini salute depellitur, sed gloriosa semper in omni-
|
10
|
bus inuenitur.
|
|
Denique prior circumcisio desecat carnem,
|
23.1
|
secunda animi desecat uitia; illa ferro, haec spiritu; illa
|
|
portionem, haec hominem totum; illa masculum solum, haec
|
|
utrumque sexum; illa praeputium paruae cutis, haec praepu-
|
|
tium totius concupiscentiae saecularis; illa octauo deseruit
|
5
|
diei, huic deseruiunt tempora, dies, horae uniuersaque mo-
|
|
menta; illa ante octauum uel post octauum diem nec ipsi
|
|
morienti puero subuenit, haec a cunis ipsis infantiae usque
|
|
ad supremos exitus cuiusuis aetatis utroque generi salutare
|
|
munus inpertit; illa sanguine gaudet, haec gratia; illa
|
10
|
imagine, haec ueritate; illa damno, haec lucro; illa agit
|
|
captiua sub lege, haec omnibus praestat in Christo bonae fidei
|
|
libertatem.
|
|
Igitur uos, qui circumcisi estis circumcisione
|
24.1
|
non manu facta in spolationem carnis, sed circumcisione domini
|
|
nostri Iesu Christi, elaborate, ne uestra integritas mutiletur,
|
|
ne ingruentium peccatorum rursum, sicut Adae et Euae
|
|
spiritale praeputium, male repetita nuditas condemnetur, ne
|
5
|
nouus homo quicquam Iudaei habere uideatur aut gentis.
|
|
Ambo enim illi carnales sunt, ambo sine fructu. Vnde dubium
|
|
non est neque praeputium aliquid esse neque circumcisionem,
|
|
sed solam obseruationem uoluntatis dei esse fideliter uiuenti-
|
|
bus necessariam.
|
10
|