De resurrectione
|
|
Quisquis resurrectionem negat, uitam suam, semet
|
1.2.1.1
|
ipse condemnat. Cur enim mereatur felicitatem futuri tempo-
|
|
ris cernere, quem uideas sacrilega incredulitate dei potentiae
|
|
derogare? Sed hoc amore criminum faciunt, ut putent im-
|
|
punita fore quae clanculo gerunt. Nam si iudicii diei adpropin-
|
5
|
quare iam cursus aduerterent, procul dubio et praesentia
|
|
odissent et futura credidissent pariterque metuissent.
|
|
Nemo
|
2.1
|
est enim tam uel ab istius mundi sapientiae gustu ieiunus, qui
|
|
audeat dicere animas cum corporibus interire, caelestia cum
|
|
terrenis absumi, praesertim cum eorundem ille sapientissimus
|
|
dicat hanc esse mortem, cum corpore animus tamquam car-
|
5
|
cere clausus tenetur, illam esse ueram uitam, cum idem ani-
|
|
mus custodia carceris liberatus ad eum locum, unde uenerit,
|
|
reuertatur. Si ergo hoc ille sensit, qui non nouerat Christum,
|
|
cur dubitet Christianus, qui resurrectionem futuram et audit
|
|
et sperat et repositam sibi praesumit de Christo?
|
10
|
Igitur primo omnium probandum puto animas nostras
|
3.1
|
suorum corporum exuuiis <exui> nec cum labe carnalis huiusce
|
|
domicilii ista prima morte dissolui, sed pro qualitate factorum
|
|
quasdam locis poenalibus relegari, quasdam placidis sedibus
|
|
refoueri, ut tunc demum credi possit resurgere, quod omnibus
|
5
|
palam sit non penitus interire. Gentes, quae ista non credunt,
|
|
tamen cum libamine infausto ad sepulcra concurrunt et a mor-
|
|
tuis, quos in quiete tacitae noctis agnouerint, expeti a se
|
|
aliquotiens alimenta contendunt; ac sic fidem rei quam repro-
|
|
bant faciunt.
|
10
|
Philosophi de anima uaria disserunt, sed
|
4.1
|
tamen hanc esse inmortalem <et> Epicuri, Dicaearchi Demo-
|
|
critique uanitatem argumentatione manifesta conuincunt.
|
|
Poetae autem melius, qui duplicem uiam apud inferos ponunt:
|
|
impiorum unam, quae ducit in Tartarum, piorum aliam, quae
|
5
|
ducit ad Elisium, eo fortius addentes, quod defunctorum ibi-
|
|
dem non tam formae quam facta noscantur ac necessario reci-
|
|
piant secundum quod mundanae administrationis suis in
|
|
actibus portant, recte dicentes: Quisque suos patimur manes.
|
|
Nos uero, fratres, quos non ingeniosa suspicio, sed
|
5.1
|
deus magister instruxit, propter nos in semet ipso probando
|
|
quod docuit, uiuere animas mortuorum non tam dicere quam
|
|
oculatis rebus sufficimus approbare. Denique uagi atque in-
|
|
mundi spiritus utriusque sexus humani dolosa blanditiarum
|
5
|
captione seu uiolentia uiuentium domos corporales infringunt
|
|
et latibulum sibi perniciosum eorum in captiuitatibus quae-
|
|
runt.
|
|
At ubi uentum fuerit ad diuini certaminis campum
|
6.1
|
coeperintque sacri nominis telo pulsari, tunc, cum alium noue-
|
|
ris, alium certe misereris: discoloratur per momenta color,
|
|
figura sua tollitur a natura, in obliquos horrores insani uer-
|
|
tuntur orbes oculorum, acies dentium spumosis horrida globis
|
5
|
inter labra liuentia stridit, intorta omnia passim membra
|
|
tremore uibrantur; gemit, flet, denuntiatum pauet iudicii
|
|
diem pellique se plangit, confitetur sexum, confitetur adgres-
|
|
surae tempus et locum et nomen proprium confitetur disces-
|
|
sumque, uel qui sit signis euidentibus docet, ut plerumque
|
10
|
aliquos noscamus eos esse, quos in idolatria commorantes
|
|
nuper uel maxime ui aliqua obisse meminerimus.
|
|
Hic nunc
|
7.1
|
mihi responde, qui hominis post mortem nihil superesse con-
|
|
tendis, quemadmodum per alium locutus sit mortuus ille,
|
|
quem noueris. At dicis: 'Hoc daemones fingunt'. O probatio
|
|
melior, quod etiam fallaces testimonium perhibent ueritati!
|
5
|
Cur autem fingant nomina, quorum est confessio in ceteris
|
|
uera, aut qua ratione isto argumento nitantur, quod hominibus,
|
|
quos perditos cupiunt, magis proficiat ad dei timorem et ipsis
|
|
nihil prosit ad utilitatem? Sane recte hoc facere existimaren-
|
|
tur, si sub praetextu alieni nominis inuasa optinere potuis-
|
10
|
sent. At cum diuina adiuratione in eculeo spiritali et qui sint
|
|
nolentes edicant et inuiti discedant, procul dubio hoc sunt,
|
|
quod sese esse unicuique confitentur.
|
|
Accipe et alia exempla et quidem certiora. Primo in
|
8.1
|
libro Regnorum Samuel, egregius ille sacerdos, mortis iam lege
|
|
dispunctus Sauli regi se desideranti sine ambiguitate non tan-
|
|
tum suam praesentiam exhibet, sed etiam ad consulta respon-
|
|
det liberiusque canit mortuus, quam canere consueuerat uiuus;
|
5
|
unde libet exclamare: 'Profectus potius est iste quam mortuus.'
|
|
In euangelio quoque Petrus filiique Zebedaei cum domino
|
9.1
|
adstare fulgentes Moysen Eliamque, quos propter tunc impedi-
|
|
mentum carnis uidere non possent, libertate spiritus uident,
|
|
exinde intellegentes in thesauro naturae depositum incolume
|
|
requiescere, quod in hoc mundo ad tempus perspicitur in-
|
5
|
terire. Similiter in inferno diues ille tenacissimus, quem chaos
|
|
immensum a pauperis felicitate discernit, ardoribus suis
|
|
implorando refrigerium Lazarum uerum diuitem sero cognos-
|
|
cit cupitque mortuus uel uno digito illis contingi manibus,
|
|
quibus stipem denegauerat uiuus.
|
10
|
Odit iam sine causa
|
10.1
|
ante quod amauerat; probat felicius esse quod oderat. Gemit
|
|
instanti poenae aliquid de facultatibus notis mederi non posse,
|
|
pro uno puncto requiei incunctanter tota, si liceat, paratus
|
|
offerre. Superstitibus fratribus saltem cupit esse consultum;
|
5
|
Abraham patrem deprecatur obnixe, ut aliquis nuntius per-
|
|
gat, qui eos tanti negotii certos efficiat; cui ille respondit:
|
|
'Habent Moysen et prophetas, quibus si non credunt, neque illi,
|
|
qui hinc missus fuerit, credituri sunt', euidenter ostendens non
|
|
in oculis esse carnalibus uerum, sed in fide credentium consti-
|
10
|
tutum.
|
|
Nam et dominus ista exempla confirmans uni ex
|
11.1
|
latronibus in se credenti, qui cum eo de patibulo dextra laeua-
|
|
que pendebant, ait: Amen, amen dico tibi: hodie mecum eris in
|
|
paradiso. Itaque si homo mortuus in aeternum perit, ergo
|
|
mentitus est dominus, qui ei deinceps nihil futuro paradisum
|
5
|
repromisit. Sed et homo ipse, quem dominus assumpserat,
|
|
perit, si Iesus non resurrexit. At si resurrexit, humano generi
|
|
formam dedit, quoniam ad hoc deus pro homine mortis iura
|
|
gustauit, ut homo per deum ius inmortalitatis reciperet,
|
|
quod amisit.
|
10
|
Propter quod Paulus beatissimus ait: Nolu-
|
12.1
|
mus autem ignorare uos, fratres, de dormientibus, ne contriste-
|
|
mini sicut ceteri, qui spem non habent; si enim credimus, quia
|
|
Iesus mortuus est et resurrexit, sic et deus eos, qui dormierunt
|
|
in Iesum, adducit cum eo. Nam et deus per Ezechielem prophe-
|
5
|
tam loquitur dicens: Ecce ego aperio monumenta uestra et
|
|
educam uos de monumentis uestris et inducam uos in terram
|
|
Israel; dabo spiritum meum in uos et uiuetis.
|
|
Cum haec ita sint, resurrectionem futuram cur,
|
13.1
|
Christiane, non credis? Cur de huius mundi labe in meliora
|
|
migrantes tam pertinaciter plangis? Pro nefas! Hinc mater
|
|
scissa ueste, laniatis crinibus, laniatis et genis, totum crebris
|
|
ictibus liuida pectus gentili uanitate circa amissi cadauer
|
5
|
bacchatur insana nec Maccabaeae matris memoriam recolit,
|
|
quae spe succincta futurorum Antiocho saeuiente libenter
|
|
semel septem filios non dicam extulit, sed ipsa potius feliciter
|
|
suis hortamentis occidit, religiose confidens deo filios se genuis-
|
|
se, non mundo.
|
10
|
Hinc uxor amissi mariti desolationem se
|
14.1
|
ferre non posse testatur frigidumque latus male dilatato
|
|
queritur lecto; inuidiosis uocibus deo concinnat inuidiam,
|
|
solemnia ipsa diuina, quibus a sacerdotibus dei quiescentes
|
|
commendari consuerunt, profanis aliquotiens ululatibus rum-
|
5
|
pit taetraque inluuie suum totum deformans cultum cadauer
|
|
amplectitur conclamatum; frigentia tepefacit crebris osculis
|
|
labra; totum corpus imbribus relauat lacrimarum crinium
|
|
suorum damno cooperiens; miserandis affatibus in uberiores
|
|
fletus incendit etiam eos, quos causa non tangit, tanto ambi-
|
10
|
tiosior in dolore quam ditior—sane post momentum misera
|
|
(atque utinam semel!) nimio dolore nuptura. Hic, hic quem-
|
|
admodum se quis possit excusare, non uideo. Non deest enim
|
|
qui dicere possit: 'Si est resurrectio, quare plangis? Si amore
|
|
mariti facis, cur postmodum nubis?' Exsecrabilis res est,
|
15
|
fratres, nec coniugio seruare caritatem nec deo fidem. Haec
|
|
etiam uiros reprehensio manet.
|
|
Christianus ergo in toto dubitare non debet in sta-
|
15.1
|
tum pristinum mortuos excitari talesque legitima die ante
|
|
conspectum dei ex illo naturae secreto produci, quales fuerint
|
|
pro sua quique qualitate suscepti, apostolo dicente: Omnes
|
|
nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unus-
|
5
|
quisque corporis sui merita secundum ea, quae gessit, siue bona
|
|
siue mala.
|
|
Etenim, fratres, facilius est reformari quod
|
16.1
|
fuerit quam institui quod ante non fuit; quod si non fuit et
|
|
est, multo magis poterit esse quod fuit, quippe cum illius po-
|
|
tentissimi artificis rerum omnium conditoris ipse sit usus
|
|
impossibilium possibilitatem adserere ex eoque quod non est
|
5
|
facere quod est, naturam creare extra naturam, nihil prorsus
|
|
habere difficile solumque ei hoc deesse quod nolit esse; haec
|
|
est enim proprietas dei, id operari quod non potest credi.
|
|
Igitur non homines tantum, sed paene omnia
|
17.1
|
suis mortibus uiuunt. Vnde pauca de multis attingam, ut
|
|
omnium probationem haud dubie in paucis expediam. Stellae
|
|
praecipites labuntur e caelo et a tergo longo flammarum albes-
|
|
centium tractu funereae facis solemnitate in occasus suos
|
5
|
quasi quibusdam deducuntur exsequiis; quas si per plagas
|
|
unde refixae sunt quaeras, rediuiui luminis lege suis sedibus
|
|
resurrexisse agnoscas.
|
|
Sol cotidie nascitur eademque die
|
18.1
|
qua nascitur moritur nec tamen instantis finis sorte terretur,
|
|
suos ut repigret cursus, ut horas ac momenta producat, ut
|
|
saltem paulo diutius diei sui demoretur in uita, sed fidelis sem-
|
|
per, semper intrepidus ad sepulcrum noctis cognatae contendit
|
5
|
scius in ipso se habere quod uiuit; denique adimitur ei ortus,
|
|
si ei auferatur occasus.
|
|
Luna quoque, quae uere rationis
|
19.1
|
humanae omnia in se lineamenta depingit, nata sanguineae
|
|
teneritudinis dubio cornu primo quasi de cunis apparet
|
|
paulatimque crescendo iam puella, iam uirgo pro coti-
|
|
dianae aetatis incremento progrediens lasciui cursus amba-
|
5
|
gibus carpit pensa mundana. At ubi matura aureo igne fla-
|
|
grantis luciflui aurigae par laboribus fratris angusti circuli
|
|
argenteum compleuerit globum, paulatim deuergit in senium,
|
|
donec ultima senectute consumpta, sua morte reuiuescens,
|
|
menstrualis ignis solemni germine accenso sumat rursus de
|
10
|
fine principium.
|
|
Similiter Phoenix auis illa pretiosa resurrectionis
|
20.1
|
euidenter nos edocet iura, quae nobilitatem generis sui non
|
|
a parentibus accepit, non liberis tradit; ipsa est sibi uterque
|
|
sexus, ipsa omnis affectus, ipsa genus, ipsa finis, ipsa princi-
|
|
pium; non ex coitu nascitur nec officio alieno nutritur; non
|
5
|
inuita, non inprudens moritur, sed cum maturum leti tempus
|
|
aduenerit, a semet ipsa inuitatis sacris ignibus libentissime
|
|
concrematur.
|
|
Sepulcrum nidus est illi, fauillae nutrices,
|
21.1
|
cinis propagandi corporis semen, mors natalicius dies. Denique
|
|
post momentum festo exsultat in tumulo, non umbra, sed ueri-
|
|
tas, non imago, sed Phoenix, non alia, sed quamuis melior alia
|
|
tamen prior ipsa. Erubesce, Christiana conscientia, uel tot ac
|
5
|
tantis ex rebus quemadmodum rursum eadem quae es sis
|
|
melior futura cognosce.
|
|
Praeterea granum uniuscuiusque frumenti conditum
|
22.1
|
terrae interit et tamen in eo id, quod intus est, reuiuescit nec
|
|
mortem medullitus capit, sed suum sibi genitale in germen
|
|
exspirans uetusti corporis superficie deleta, immo in melioris
|
|
naturae iura transmissa, felix caput comis uirentibus redimi-
|
5
|
tum quasi ab inferis emersum in superna sustollit perennitatis
|
|
gloriam fructu populoso tenturum, hoc hactenus Paulo fir-
|
|
mante: Stulte, tu quod seminas non uiuificatur, nisi mortuum
|
|
fuerit, et subiecit dicens: Sic et resurrectio mortuorum; semina-
|
|
tur in interitum, resurgit in perpetuitatem; seminatur in humili-
|
10
|
tatem, resurgit in gloriam; seminatur in infirmitatem, resurgit
|
|
in uirtutem; seminatur corpus animale, surgit spiritale. Satis,
|
|
ut opinor, resurrectionis ueritas omnibus claret.
|
|
Sed necessario disserendum est, quae sit in ea in-
|
23.1
|
iustorum iustorumque discretio, ne generalitas nominis in
|
|
conparatione malorum attrahat gloriam Christianae felicita-
|
|
tis. Duplex itaque forma surgendi est: prima sanctorum, in
|
|
qua illud beatitudinis regnum primae tubae regali tessera
|
5
|
conuocati capient cum ingenti triumpho aeterno rege sub
|
|
Christo; secunda uero, quae impios cum peccatoribus uniuer-
|
|
sisque incredulis gentibus perenni destinat poenae, in Psalmis
|
|
spiritu sancto dicente: Ideo non resurgunt impii in iudicio
|
|
neque peccatores in consilio iustorum, quoniam scit dominus
|
10
|
uiam iustorum et iter impiorum peribit.
|
|
Consequens est, ut scire nos par sit, in quo habitu
|
24.1
|
regnaturus sit homo iste noster, qui tendit ad caelum, ne
|
|
forte cum carne depereat, uana spe si captus fuerit caduca
|
|
atque carnali, de qua apostolus dicit: Caro et sanguis regnum
|
|
dei possidere non possunt. At e diuerso uideor mihi audire
|
5
|
proclamantem: 'Si haec est condicio carnis, quid est ergo
|
|
quod credimus in ecclesia remissa peccatorum ac resurrectio-
|
|
nem carnis?' Facile, fratres, pugna ista concordat statusque
|
|
futuri qualitas aperitur, fides si inlibata teneatur. Vnde rem
|
|
paucis expediam.
|
10
|
Omnis caro quam diu flagitiosis illecebris huius mundi
|
25.1
|
ac tenebris feralibus agitatur, profecto pecuina est ac misero,
|
|
fragili detestabilique uersatur in iure. At cum mera fide cre-
|
|
dentis salutari fuerit necata baptismate, noua paterni sacro
|
|
resurgit fontis ex gurgite iam pura, iam libera, iam a con-
|
5
|
uersatione mundi huius extranea, iam morte superior, iam
|
|
caelestia aspirans, iam, non dicam saeculi ludibria, sed, ut sit
|
|
honoratior, se ipsam contemnens, iam ueritatem non imagi-
|
|
nem quaerens, iam spiritalia non sua desiderans, de qua Pau-
|
|
lus ait: Non omnis caro eadem est caro: alia est hominis, alia
|
10
|
iumenti, alia caro uolucrum, alia piscium. Et corpora sunt
|
|
caelestia, sunt et terrestria.
|
|
Itaque inmortalitatis semi-
|
26.1
|
ne (de quo etiam poeta sapientissimus praesagauit dicens:
|
|
Igneus est ollis uigor et caelestis origo seminibus), scilicet
|
|
spiritus sancti conceptione, insita fit ante fecunda, ut, cum
|
|
dissolutionis eius ac legitimae reparationis tempus aduene-
|
5
|
rit, suo semini respondens iure possit mereri quod credimus.
|
|
Nec res in ambiguo est; quemadmodum etenim ille prin-
|
|
ceps iniquitatis suo semine per inuidiam protoplastos ex an-
|
|
gelis in homines deriuauit, ita dominus omnes in se credentes
|
|
sancti spiritus semine a mortuis rursus gloriosos in angelos
|
10
|
excitabit.
|
|
Ad hoc unum euidens adhuc proferamus exem-
|
27.1
|
plum, quamuis non possit ueri simile tantam uim habere quam
|
|
ueritas. Oleaster sua infelix et amarus est in natura; sed cum
|
|
fuerit peritissimi agricolae artificis manu necessaria prouisione
|
|
truncatus, nobilitate alieni seminis grauidatur nutriturque
|
5
|
ab eo ipso quod nutrit, donec hospitis germinis adoptiua
|
|
pinguedine absumptus, immo pinguedo ipse factus, totusque
|
|
acceptum translatus in honorem nouae frondis promotione
|
|
ramis resurgescentibus ornatus iam non oleaster sit, sed oliua,
|
|
cum et oleaster sit et tamen oleastrum se non esse quodam
|
10
|
modo etiam ipse miretur.
|
|
Igitur si homo potest facere, ut
|
28.1
|
sit arbor quod non fuit, saluo quod fuit, quanto magis deus
|
|
hominem poterit excitare, antequam peccasset in paradiso,
|
|
in id quod fuit! Quam rationem seminum etiam beatissimus
|
|
Paulus subtiliter prodidit dicens: Qui seminat secundum car-
|
5
|
nem, de carne sua metet interitum; qui autem seminat in spi-
|
|
ritu, de spiritu metet uitam aeternam. At uero dominus euiden-
|
|
ter hoc edocens sic ad discipulos ait: Simile est regnum caelo-
|
|
rum homini, qui seminauit bonum semen in agro suo; dormien-
|
|
tibus autem hominibus uenit inimicus eius et superseminauit
|
10
|
zizania in triticum.
|
|
At fortasse adhuc quispiam dicat: 'Si caro perit,
|
29.1
|
unde cognoscitur ille, qui resurgit?' Caro, fratres, quasi quod-
|
|
dam est speculum intuentis plenitudine grauidatum, quod
|
|
non tam imaginem suam quam eius, cuius est in usibus, gerit.
|
|
Denique tot efficit uultus, quot ille intrinsecus tristes seu
|
5
|
hilares suos fecerit motus, hanc rationem docente nos Paulo:
|
|
Videmus, inquit autem, modo per speculum in aenigmate;
|
|
tunc autem facies ad faciem erit.
|
|
Vnde dubium non est in
|
30.1
|
corporibus nostris, dum mortis lege seminantur, non substan-
|
|
tiam, non imaginem, sed illud tantum quod inutile est discuti,
|
|
quod teritur demutari, sicut scriptum est: Oportet enim cor-
|
|
ruptiuum hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere
|
5
|
inmortalitatem. Aliter etenim inmortalitatis stola illa non
|
|
sumitur, nisi primo istud carnale spolium, blandum animae
|
|
uenenum, secundum dei sententiam, unde sumptum est, re-
|
|
fundatur; dicit enim deus ad Adam: Maledicta terra erit in
|
|
omnibus operibus tuis; in tristitiae gemitu edes ex ea omnibus
|
10
|
diebus uitae tuae; spinas et tribulos eiciet tibi et edes pabulum
|
|
agri; in sudore uultus tui edes panem tuum, donec reuertaris in
|
|
terram.
|
|
Sed et dominus ex persona hominis, quem ad-
|
31.1
|
sumpserat, ait: Tristis est anima mea usque ad mortem. Quod
|
|
dictum non tam timentis quam exsultantis ac docentis est.
|
|
Vtique non enim quicquam timere poterat, qui mortuos exci-
|
|
tabat, qui potestatem habuit ponendi eam et iterum resu-
|
5
|
mendi eam; sed ut doceret, quoniam, cum uiuit in hoc mundo,
|
|
semper in tribulatione, semper iustus in poena est.
|
|
Cum
|
32.1
|
autem mors, quae putatur metuenda, gustatur, tunc ei in
|
|
aeternum manentis gloriae beatis in sedibus nullas deinceps
|
|
aerumnas mundi sensura repromissa felicitas exhibetur, Da-
|
|
uid sancto dicente: Conuertere, anima mea, in requiem tuam,
|
5
|
quia dominus benefecit mihi, quia liberauit animam meam
|
|
a morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu; placebo
|
|
domino in regione uiuorum. Haec nos felicitas manet, hoc
|
|
munus exspectat. Sic ergo uiuamus, ut bonis operibus decorati
|
|
nos quoque deo patri placere mereamur domino iuuante nos
|
10
|
Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum.
|
|